# De Lingva Latina 5.36.7-23

Varro, De Lingva Latina, Book 5, lines 5.36.7-5.36.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/5.36.7

Tributum dictum a tribubus, quod ea pecunia, quae populo imperata erat, tributim a singulis pro portione census exigebatur. Ab hoc ea quae assignata erat attributum dictum; ab eo quoque quibus attributa erat pecunia, ut militi reddant, tribuni aerarii dicti; id quod attributum erat, aes militare; hoc est quod ait Plautus:
Cedit miles, aes petit.
Et hinc dicuntur milites aerarii ab aere, quod stipendia facerent.
Hoc ipsum stipendium a stipe dictum, quod aes quoque stipem dicebant: nam quod asses librae, pondo erant, qui acceperant maiorem numerum non in arca
ponebant, sed in aliqua cella stipabant, id est componebant, quo minus loci occuparet; ab stipando stipem dicere coeperunt. Stips ab stoibe fortasse, Graeco verbo. Id apparet, quod ut tum institutum etiam nunc diis cum thesauris asses dant stipem dicunt, et qui pecuniam alligat, stipulari et restipulari. Militis stipendia ideo, quod eam stipem pendebant; ab eo etiam Ennius scribit:
Poeni stipendia pendunt.
Ab eodem aere pendendo dispensator, et in tabulis scribimus expensum et inde prima pensio et sic secunda aut quae alia, et dispendium, ideo quod in dispendendo solet minus fieri; compendium quod cum compenditur una fit; a quo usura, quod in sorte accedebat, impendium appellatum; quae cum non accederet ad sortem usu, usura dicta, ut sors quod suum fit sorte. Per trutinam solvi solitum: vestigium etiam nunc manet in aede Saturni, quod ea etiam nunc propter pensuram trutinam habet positam. Ab aere Aerarium appellatum.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
