# De Lingva Latina 5.36.9-16

Varro, De Lingva Latina, Book 5, lines 5.36.9-5.36.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/5.36.9

Eadem pecunia vocabulum mutat: nam potest item dici dos, arrabo, merces, corollarium. Dos, si nuptiarum causa data; haec Graece dotine: ita enim hoc Siculi. Ab eodem donum: nam Graece ut Aeolis doneion, et ut alii doma et ut Attici dosin. Arrabo sic data, ut reliquum reddatur: hoc verbum item a Graeco arrhabon. Reliquum, quod ex eo quod debitum reliquum.
Damnum a demptione, cum minus re factum quam quanti constat. Lucrum ab luendo, si amplius quam ut exsolveret, quanti esset, receptum. Detrimentum a detritu, quod ea quae trita minoris pretii. Ab eodem trimento, intertrimentum ab eo, quod duo quae inter se trita, et deminuta; a quo etiam intertrigo dicta.
Multa ea pecunia quae a magistratu dicta, ut exigi posset ob peccatum; quod singulae dicuntur, appellatae eae multae, et quod olim vinum dicebant multam: itaque cum in dolium aut culleum vinum addunt rustici, prima urna addita dicunt etiam nunc. Poena a poeniendo aut quod post peccatum sequitur. Pretium, quod emptionis aestimationisve causa constituitur, dictum a peritis, quod hi soli facere possunt recte id.
Si quid datum pro opera aut opere, merces, a merendo. Quod manu factum erat et datum pro eo, manupretium, a manibus et pretio. Corollarium, si additum praeter quam quod debitum; eius vocabulum fictum a corollis, quod eae, cum placuerant actores, in scaena dari solitae. Praeda est ab hostibus capta, quod manu parta, ut parida praeda. Praemium a praeda, quod ob recte quid factum concessum.
Si datum quod reddatur, mutuum, quod Siculi moiton: itaque scribit Sophron
Moiton antimon.
Et munus quod mutuo animo qui sunt dant officii causa; alterum munus, quod muniendi causa imperatum, a quo etiam municipes, qui una munus fungi debent, dicti.
Si est ea pecunia quae in iudicium venit in litibus, sacramentum a sacro; qui petebat et qui infitiabatur, de aliis rebus uterque quingenos aeris ad pontificem deponebant, de aliis rebus item certo alio legitimo numero actum; qui iudicio vicerat, suum sacramentum e sacro auferebat, victi ad aerarium redibat.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
