Latin
Book 5, lines 5.4.12-5.4.18
Varro, De Lingva Latina 5.4.12-18
Not analysed yet
Lacus lacuna magna, ubi aqua contineri potest. Palus paululum aquae in altitudinem et palam latius diffusae. Stagnum a Graeco, quod ii stegnon quod non habet rimam. Hinc ad villas rutunda stagna, quod rutundum facillime continet, anguli maxime laborant.
Fluvius, quod fluit, item flumen: a quo lege praediorum urbanorum scribitur:
Stillicidia fluminaque uti nunc, ut ita cadant fluantque;
inter haec hoc interest, quod stillicidium eo quod stillatim cadit, flumen quod fluit continue.
Amnis id flumen quod circuit aliquod: nam ab ambitu amnis. Ab hoc qui circum Aternum habitant, Amiternini appellati. Ab eo qui populum candidatus circum it, ambit, et qui aliter facit, indagabili ex ambitu causam dicit. Itaque Tiberis amnis, quod ambit Martium Campum et urbem; oppidum Interamna dictum, quod inter amnis est constitutum; item Antemnae, quod ante amnis, qua Anio influit in Tiberim, quod bello male acceptum consenuit.
Tiberis quod caput extra Latium, si inde nomen quoque exfluit in linguam nostram, nihil ad etymologon Latinum, ut, quod oritur ex Samnio, Volturnus nihil ad Latinam linguam: at quod proximum oppidum ab eo secundum mare Volturnum, ad nos, iam Latinum vocabulum, ut Tiberinus nomen. Et colonia enim nostra Volturnum et deus Tiberinus.
Sed de Tiberis nomine anceps historia. Nam et suum Etruria et Latium suum esse credit, quod fuerunt qui ab Thebri vicino regulo Veientum, dixerint appellatum, primo Thebrim. Sunt qui Tiberim priscum nomen Latinum Albulam vocitatum litteris tradiderint, posterius propter Tiberinum regem Latinorum mutatum, quod ibi interierit: nam hoc eius ut tradunt sepulcrum.