Latin
6.2.1 to 6.2.9
Varro, De Lingva Latina 6.2.1-9
Not analysed yet
Dicemus primo de temporibus, tum quae per ea fiunt, sed ita ut ante de natura eorum: ea enim dux fuit ad vocabula imponenda homini. Tempus esse dicunt intervallum mundi motus. Id divisum in partes aliquot maxime ab solis et lunae cursu. Itaque ab eorum tenore temperato tempus dictum, unde tempestiva; et a motu eorum qui toto caelo coniunctus mundus. Duo motus solis: alter cum caelo, quod movetur ab Iove rectore, qui Graece Dia appellatur, cum ab oriente ad occasum venit, quo tempus id ab hoc deo dies appellatur. Meridies ab eo quod medius dies. D antiqui, non R in hoc dicebant, ut Praeneste incisum in solario vidi. Solarium dictum id, in quo horae in sole inspiciebantur, vel horologium ex aqua, quod Cornelius in Basilica Aemilia et Fulvia inumbravit. Diei principium mane, quod tum manat dies ab oriente, nisi potius quod bonum antiqui dicebant manum, ad cuiusmodi religionem Graeci quoque cum lumen affertur, solent dicere phos agathon. Suprema summum diei, id ab superrimo. Hoc tempus XII Tabulae dicunt occasum esse solis; sed postea lex Plaetoria id quoque tempus esse iubet supremum quo praetor in Comitio supremam pronuntiavit populo. Secundum hoc dicitur crepusculum a crepero: id vocabulum sumpserunt a Sabinis, unde veniunt Crepusci nominati Amiterno, qui eo tempore erant nati, ut Lucii prima luce in Reatino; crepusculum significat dubium; ab eo res dictae dubiae creperae, quod crepusculum dies etiam nunc sit an iam nox multis dubium. Nox, quod, ut Pacuius ait, Omnia nisi interveniat sol pruina obriguerint, quod nocet, nox, nisi quod Graece nux nox. Cum stella prima exorta (eum Graeci vocant hesperon, nostri Vesperuginem ut Plautus: Neque Vesperugo neque Vergiliae occidunt), id tempus dictum a Graecis hespera, Latine vesper; ut ante solem ortum quod eadem stella vocatur iubar, quod iubata, Pacui dicit pastor: Exorto iubare, noctis decurso itinere;