# De Lingva Latina 6.2.10-22

Varro, De Lingva Latina, 6.2.10 to 6.2.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/6.2.10

Enni Aiax: Lumen  iubarne?  in caelo cerno. Inter vesperuginem et iubar dicta nox intempesta, ut in Bruto Cassii quod dicit Lucretia: Nocte intempesta nostram devenit domum. Intempestam Aelius dicebat cum tempus agendi est nullum, quod alii concubium appellarunt, quod omnes fere tunc cubarent; alii ab eo quod sileretur silentium noctis, quod idem Plautus tempus conticinium: scribit enim: Videbimus: factum volo. Redito conticinio. Alter motus solis est, aliter ac caeli, quod movetur a bruma ad solstitium. Dicta bruma, quod brevissimus tunc dies est; solstitium, quod sol eo die sistere videbatur, quo ad nos versum proximus est. Sol cum venit in medium spatium inter brumam et solstitium, quod dies aequus fit ac nox, aequinoctium dictum. Tempus a bruma ad brumam dum sol redit, vocatur annus, quod ut parvi circuli anuli, sic magni dicebantur circites ani, unde annus. Huius temporis pars prima hiems, quod tum multi imbres; hinc hibernacula, hibernum; vel, quod tum anima quae flatur omnium apparet, ab hiatu hiems. Tempus secundum ver, quod tum virere, incipunt virgulta ac vertere se tempus anni; nisi quod Iones dicunt er ver. Tertium ab aestu aestas; hinc aestivum; nisi forte a Graeco aithesthai. Quartum autumnus, ab augendis hominum opibus dictus frugibusque coactis, quasi auctumnus. Ut annus ab sole, sic mensis a lunae motu dictus, dum ab sole profecta rursus redit ad eum. Luna quod Graece olim dicta mene, unde illorum menes, ab eo nostri. A mensibus intermestris dictum, quod putabant inter prioris mensis senescentis extremum diem et novam lunam esse diem, quem diligentius Attici henen kai nean appellarunt, ab eo quod eo die potest videri extrema et prima luna. Lustrum nominatum tempus quinquennale a luendo, id est solvendo, quod quinto quoque anno vectigalia et ultro tributa per censores persolvebantur. Seclum spatium annorum centum vocarunt, dictum a sene, quod longissimum spatium senescendorum hominum id putarunt. Aevum ab aetate omnium annorum (hinc aeviternum, quod factum est aeternum): quod Graeci aiona, id ait Chrysippus esse aei on. Ab eo Plautus: Non omnis aetas ad perdiscendum est satis, hinc poetae: Aeterna templa caeli.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
