# De Lingva Latina 6.7.35-49

Varro, De Lingva Latina, Book 6, lines 6.7.35-6.7.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/6.7.35

Ab eadem sponte, a qua dictum spondere, declinatum despondet et respondet et desponsor et sponsa, item sic alia. Spondet enim qui dicit a sua sponte "spondeo"; qui spopondit, est sponsor; qui idem ut faciat obligatur sponsu, consponsus.
Hoc Naevius significat cum ait "consponsi." Si spondebatur pecunia aut filia nuptiarum causa, appellabatur et pecunia et quae desponsa erat sponsa; quae pecunia inter se contra sponsu rogata erat, dicta sponsio; cui desponsa quae erat, sponsus; quo die sponsum erat, sponsalis.
Qui spoponderat filiam, despondisse dicebant, quod de sponte eius, id est de voluntate, exierat: non enim si volebat, dabat, quod sponsu erat alligatus: nam ut in comoediis vides dici:
Sponden tuam gnatam filio uxorem meo?
Quod tum et praetorium ius ad legem et censorium iudicium ad aequum existimabatur. Sic despondisse animum quoque dicitur, ut despondisse filiam, quod suae spontis statuerat finem.
A sua sponte dicere cum spondere, respondere quoque dixerunt, cum ad spontem responderent, id est ad voluntatem rogatoris. Itaque qui ad id quod rogatur non dicit, non respondet, ut non spondet ille statim qui dixit spondeo, si iocandi causa dixit, neque agi potest cum eo ex sponsu. Itaque is quoi dicitur in comoedia:
Meministin te spondere mihi gnatam tuam?
quod sine sponte sua dixit, cum eo non potest agi ex sponsu.
Etiam spes a sponte potest esse declinata, quod tum sperat cum quod volt fieri putat: nam quod non volt si putat, metuit, non sperat. Itaque hi quoque qui dicunt in Astraba Plauti:
Nunc sequere adseque, Polybadisce, meam spem
cupio consequi.
Sequor hercle equidem, nam libenter meam
speratam consequor:
quod sine sponte dicunt, vere neque ille sperat qui dicit adolescens neque illa quae sperata est.
Sponsor et praes et vas neque idem, neque res a quibus hi, sed e re simili. Itaque praes qui a magistratu interrogatus, in publicum ut praestet; a quo et cum respondet, dicit "praes". Vas appellatus, qui pro alteo vadimonium promittebat. Consuetudo erat, cum reus parum esset idoneus inceptis rebus, ut pro se alium daret; a quo caveri postea lege coeptum est ab his, qui praedia venderent, vadem ne darent; ab eo ascribi coeptum in lege mancipiorum:

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
