Latin
Book 7, lines 7.2.49-7.2.71
Varro, De Lingva Latina 7.2.49-71
Not analysed yet
Etiam indidem illud Ennii:
Extemplo acceptam me necato et filiam.
Extemplo enim est continuo, quod omne templum esse debet continuo septum nec plus unum introitum habere.
Quod est apud Accium:
Pervade polum, splendida mundi
Sidera, bigis, bis continuis
Sex expicti signis,
polus Graecum, id significat circum caeli: quare quod est pervade polum valet vade peri polon. Signa dicuntur eadem et sidera. Signa quod aliquid significent, ut libra aequinoctium; sidera, quae quasi insidunt atque ita significant aliquid in terris perurendo aliave qua re: ut signum candens in pecore.
Quod est:
Terrarum anfracta revisam,
anfractum est flexum, ab origine duplici dictum, ab ambitu et frangendo: ab eo leges iubent in directo pedum VIII esse viam, in anfracto XVI, id est in flexu.
Ennius:
Ut tibi
Titanis Trivia dederit stirpem liberum.
Titanis Trivia Diana est, ab eo dicta Trivia, quod in trivio ponitur fere in oppidis Graecis, vel quod luna dicitur esse, quae in caelo tribus viis movetur, in altitudinem et latitudinem et longitudinem. Titanis dicta, quod eam genuit, ut ait Plautus, Lato; ea, ut scribit Manilius,
Est Coeo creata Titano.
Ut idem scribit:
Latona pariet casta complexu Iovis
Deliadas geminos,
id est Apollinem et Dianam. Dii, quod Titanis Deli eos peperit, Deliadae.
Eidem:
O sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum optines.
Umbilicum dictum aiunt ab umbilico nostro, quod is medius locus sit terrarum, ut umbilicus in nobis; quod utrumque est falsum: neque hic locus est terrarum medius neque noster umbilicus est hominis medius. Itaque pingitur quae vocatur antichthon Pythagora, ut media caeli ac terrae linea ducatur infra umbilicum per id quo discernitur homo mas an femina sit, ubi ortus humanus similis ut in mundo: ibi enim omnia nascuntur in medio, quod terra mundi media. Praeterea si quod medium id est umbilicus pilae terrae, non Delphi medium; et terrae medium non hoc, sed quod vocant Delphis in aede ad latus est quiddam ut thesauri specie, quod Graeci vocant omphalon, quem Pythonos aiunt esse tumulum; ab eo nostri interpretes omphalon umbilicum dixerunt.