# De Lingva Latina 7.3.1-28

Varro, De Lingva Latina, Book 7, lines 7.3.1-7.3.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/7.3.1

*** hostias agrestis ab agro dictas apparet; infulatas hostias, quod velamenta his e lana quae adduntur, infulae: itaque tum, quod ad sepulcrum ferunt frondem ac flores, addidit:
Non lana sed velatas frondenti coma.
Cornuta taurum umbra in pugnam lacit.
Dicere apparet cornutam a cornibus; cornua a curvore dicta, quod pleraque curva.
Musas quas memorant nosces nos esse
Camenas.
Casmenarum priscum vocabulum ita natum ac scriptum est alibi; Carmenae ab eadem origine sunt declinatae. In multis verbis in quo antiqui dicebant S, postea dicunt R, ut in Carmine Saliorum sunt haec:
Cozeui oborieso. Omnia vero ad Patulcium
commissei.
Ianeus iam es, duonus Cerus es, duonus Ianus.
Venies potissimum melios eum recum ***
*** foedesum foederum, plusima plurima, meliosem meliorem, asenam arenam, ianitos ianitor. Quare e Casmena Carmena, e Carmena R extrito Camena factum. Ab eadem voce canite, pro quo in Saliari versu scriptum est cante, hoc versu:
Divum em pa cante, divum deo supplicate.
In Carmine Priami quod est:
Veteres Casmenas cascam rem volo profarier,
primum cascum significat vetus; secundo eius origo Sabina, quae usque radices in Oscam linguam egit. Cascum vetus esse significat Ennius quod ait:
Quam Prisci casci populi tenuere Latini.
Eo magis Manilius quod ait:
Cascum duxisse cascam non mirabile est,
Quoniam cariosas conficiebat nuptias.
Item ostendit Papini epigrammation, quod in adolescentem fecerat Cascam:
Ridiculum est, cum te Cascam tua dicit amica,
Filia Potoni, sesquisenex puerum.
Dic tu illam pusam: sic fiet "mutua muli":
Nam vere pusus tu, tua amica senex.
Idem ostendit quod oppidum vocatur Casinum (hoc enim ab Sabinis orti Samnites tenuerunt) et nostri etiam nunc Forum Vetus appellant. Item significat in Atellanis aliquot Pappum, senem quod Osci casnar appellant.
Apud Lucilium:
Quid tibi ego ambages Ambivi scribere coner?

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
