# De Lingva Latina 7.3.129-167

Varro, De Lingva Latina, Book 7, lines 7.3.129-7.3.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/7.3.129

In Persa:
Iam pol ille hic aderit, credo, congerro meus.
Congerro a gerra; hoc Graecum est et in Latina cratis.
In Menaechmis:
Idem istuc aliis ascriptivis fieri ad legionem solet.
Ascriptivi dicti, quod olim ascribebantur inermes armatis militibus qui succederent, si quis eorum deperisset.
In Trinummo:
Nam illum tibi
Ferentarium esse amicum inventum intellego.
Ferentarium a ferendo id quod non est inane ac sine fructu; aut quod ferentarii equites hi dicti qui ea modo habebant arma quae ferrentur, ut iaculum. Huiuscemodi equites pictos vidi in Aesculapii aede vetere et ferentarios ascriptos.
In Frivolaria:
Ubi rorarii estis? En sunt. Ubi sunt accensi?
Ecce sunt.
Rorarii, dicti ab rore qui bellum committebant, ideo quod ante rorat quam pluit. Accensos ministratores Cato esse scribit; potest id ab censione, id est ab arbitrio: nam idem ad arbitrium eius cuius minister.
Pacuvius:
Cum deum triportenta ***
In Mercatore:
Non tibi istuc magis dividiaest quam mihi hodie fuit.
(Eadem vi hoc est in Corollaria Naevius usus.) Dividia ab dividendo dicta, quod divisio distractio est doloris: itaque idem in Curculione ait:
Sed quid tibi est?  Lien enecat, renes dolent,
Pulmones distrahuntur.
In Pagone:
Honos syncerasto periit, pernis, glandio.
Syncerastum est omne edulium antiquo vocabulo Graeco.
In Parasito Pigro:
Domum ire coepi tramite in dextra via.
Trames a transverso dictus.
In Fugitivis:
Age ergo specta, vide vibices quantas.  Iam
inspexi. Quid est?
Vibices alte excitatum verberibus corpus.
In Cistellaria:
Non quasi nunc haec sunt hic limaces, lividae.
Limax ab limo, quod ibi vivit.
Diobolares, schoenicolae, miraculae.
Diobolares a binis obolis. Schoenicolae ab schoeno, nugatorio unguento. Miraculae a miris, id est monstris; a quo Accius ait:
Personas distortis oribus deformis miriones.
Ibidem:
Scratiae, scrupipedae, strittabillae, tantulae.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
