Latin
Book 7, lines 7.3.52-7.3.66
Varro, De Lingva Latina 7.3.52-66
Not analysed yet
Apud Ennium:
Subulo quondam marinas propter astabat plagas.
Subulo dictus, quod ita dicunt tibicines Tusci: quocirca radices eius in Etruria, non Latio quaerundae.
Versibus quos olim Fauni vatesque canebant.
Fauni dei Latinorum, ita ut et Faunus et Fauna sit; hos versibus quos vocant Saturnios in silvestribus locis traditum est solitos fari futura, a quo fando Faunos dictos. Antiqui poetas vates appellabant a versibus viendis, ut de poematis cum scribam ostendam.
Corpore Tartarino prognata Paluda virago.
Tartarino dictum a Tartaro. Plato in IIII de fluminibus apud inferos quae sint in his unum Tartarum appellat: quare Tartari origo Graeca. Paluda a paludamentis. Haec insignia atque ornamenta militaria: ideo ad bellum cum exit imperator ac lictores mutarunt vestem et signa incinuerunt, paludatus dicitur proficisci; quae propter quod conspiciuntur qui ea habent ac fiunt palam, paludamenta dicta.
Plautus:
Epeum fumificum, qui legioni nostrae habet
Coctum cibum.
Epeum fumificum cocum, ab Epeo illo qui dicitur ad Troiam fecisse Equum Troianum et Argivis cibum curasse.
Apud Naevium:
Atque prius pariet lucusta Lucam bovem.
Luca bos elephans; cur ita sit dicta, duobus modis inveni scriptum. Nam et in Cornelii Commentario erat ab Libycis Lucas, et in Vergilii, ab Lucanis Lucas; ab eo quod nostri, cum maximam quadripedem quam ipsi haberent vocarent bovem et in Lucanis Pyrrhi bello primum vidissent apud hostis elephantos, id est item quadripedes cornutas (nam quos dentes multi dicunt sunt cornua), Lucanam bovem quod putabant, Lucam bovem appellassent.
Si ab Libya dictae essent Lucae, fortasse an pantherae quoque et leones non Africae bestiae dicerentur, sed Lucae; neque ursi potius Lucani quam Luci. Quare ego arbitror potius Lucas ab luce, quod longe relucebant propter inauratos regios clupeos, quibus eorum tum ornatae erant turres.