# De Lingva Latina 7.5.1-6

Varro, De Lingva Latina, Book 7, lines 7.5.1-7.5.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/7.5.1

Nunc de his rebus quae assignificant aliquod tempus, cum dicuntur aut fiunt, dicam.
Apud Accium:
Reciproca tendens nervo equino concita
Tela.
Reciproca est cum unde quid profectum redit eo; ab recipere reciprocare fictum, aut quod poscere procare dictum.
Apud Plautum:
Ut transversus, non proversus cedit quasi cancer solet.
Proversus dicitur ab eo qui in id quod est ante, est versus, et ideo qui exit in vestibulum, quod est ante domum, prodire et procedere; quod cum leno non faceret, sed secundum parietem transversus iret, dixit "ut transversus cedit quasi cancer, non proversus ut homo."
Apud Ennium:
Andromachae nomen qui indidit, recte indidit.
Item:
Quapropter Parim pastores nunc Alexandrum vocant.
Imitari dum voluit, Euripiden et ponere etymon, est lapsus; nam Euripides quod Graeca posuit, etyma sunt aperta. Ille ait ideo nomen additum Andromachae, quod andri machetai: hoc Ennium, quis potest intellegere in versu significare
Andromachae nomen qui indidit, recte indidit,
aut Alexandrum ab eo appellatum in Graecia qui Paris fuisset, a quo Herculem quoque cognominatum alexikakon, ab eo quod defensor esset hominum?
Apud Accium:
Iamque Auroram rutilare procul
Cerno.
Aurora dicitur ante solis ortum, ab eo quod ab igni solis tum aureo aer aurescit. Quod addit rutilare, est ab eodem colore: aurei enim rutili, et inde etiam mulieres valde rufae rutilae dictae.
Apud Terentium:
Scortatur, potat, olet unguenta de meo.
Scortari est saepius meretriculam ducere, quae dicta a pelle: id enim non solum antiqui dicebant scortum, sed etiam nunc dicimus scortea ea quae e corio ac pellibus sunt facta; in aliquot sacris ac sacellis scriptum habemus:
Ne quod scorteum adhibeatur,
ideo ne morticinum quid adsit. In Atellanis licet animadvertere rusticos dicere se adduxisse pro scorto pelliculam.
Apud Accium:
Multis nomen
Vestrum numenque ciendo.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
