# De Lingva Latina 7.5.28-56

Varro, De Lingva Latina, Book 7, lines 7.5.28-7.5.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/7.5.28

Numen dicunt esse imperium, dictum ab nutu, quod cuius nutu omnia sunt, eius imperium maximum esse videatur: itaque in Iove hoc et Homerus et Accius aliquotiens.
Apud Plautum:
Nisi unum: epityrum estur insane bene.
Epityrum vocabulum est cibi, quo frequentius Sicilia quam Italia usa. Id vehementer cum vellet dicere edi, dixit insane, quod insani omnia faciunt vehementer.
Apud Pacuium:
Flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris
Commota.
Lymphata dicta a lympha; lympha a Nympha, ut quod apud Graecos Thetis, apud Ennium:
Thelis illi mater.
In Graecia commota mente quos nympholeptous, appellant, ab eo lymphatos dixerunt nostri. Bacchi, qui et Liber, cuius comites a Baccho Bacchae, et vinum in Hispania bacca.
Origo in his omnibus Graeca, ut quod apud Pacuium:
Alcyonis ritu litus pervolgans feror.
Haec enim avis nunc Graece dicitur halkyon, nostri alcedo; haec hieme quod pullos dicitur tranquillo mari facere, eos dies alcyonia appellant. Quod est in versu "alcyonis ritu," id est eius instituto, ut cum haruspex praecipit, ut suo quique ritu sacrificium faciat, et nos dicimus XV viros Graeco ritu sacra, non Romano facere. Quod enim fit rite, id ratum ac rectum est; ab eo Accius
rite perfectis sacris
recte volt accipi.
Apud Ennium:
Si voles advortere animum, comiter monstrabitur.
Comiter hilare ac lubenter, cuius origo Graeca komos, inde comissatio Latine dicta et in Graecia, ut quidam scribunt, komoidia.
Apud Atilium:
Cape, caede, Lyde, come, condi.
Cape, unde accipe; sed hoc in proximo libro retractandum.
Apud Pacuium:
Nulla res
Neque cicurare neque mederi potis est neque rem
reficere.
Cicurare, mansuefacere: quod enim a fero discretum, id dicitur cicur, et ideo dictum
cicur ingenium optineo
mansuetum; a quo Veturii quoque nobiles cognominati Cicurini. Natum a cicco cicur videtur; ciccum dicebant membranam tenuem, quae est ut in malo Punico discrimen; a quo etiam Plautus dicit:
Quod volt demensum, ciccum non interduo.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
