# De Lingva Latina 7.5.84-132

Varro, De Lingva Latina, Book 7, lines 7.5.84-7.5.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/7.5.84

Apud Plautum:
Quia ego antehac te amavi et mihi amicam esse
crevi.
Crevi valet constitui: itaque heres cum constituit se heredem esse, dicitur cernere, et cum id fecit, crevisse.
Apud eundem quod est:
Mi frequentem operam dedistis,
valet assiduam: itaque qui adest assiduus fere et quom oportet, is frequens, cui infrequens opponi solet. Itaque illud quod eaedem mulierculae dicunt:
Pol isto quidem nos pretio facile
Optanti est frequentare:
Ita in prandio nos lepide ac nitide
Accepisti,
apparet dicere: facile est curare ut adsidue adsimus, cum tam bene nos accipias.
Apud Ennium:
Decretum est stare atque fodari corpora telis.
Hoc verbum Ennii dictum a fodiendo, a quo fossa.
Apud Ennium:
Vocibus concide, fac si musset obrutum.
Mussare dictum, quod muti non amplius quam my dicunt; a quo idem dicit id quod minimum est:
Neque, ut aiunt, my facere audent.
Apud Pacuium:
Di monerint meliora atque amentiam auerruncassint
tuam.
Ab avertendo averruncare, ut deus qui in eis rebus praeest Averruncus. Itaque ab eo precari solent, ut pericula avertat.
In Aulularia:
Pipulo te differam ante aedis,
id est convicio, declinatum a pipatu pullorum. Multa ab animalium vocibus tralata in homines, partim quae sunt aperta, partim obscura; perspicua, ut Ennii:
Animus cum pectore latrat.
Plauti:
Gannit odiosus omni totae familiae.
Caecilii:
Tantum rem dibalare ut pro nilo habuerit
Lucilii:
Haec, inquam, rudet ex rostris atque heiulitabit.
Eiusdem:
Quantum hinnitum atque equitatum.
Minus aperta, ut Porcii ab lupo:
Volitare ululantis.
Ennii a vitulo:
Tibicina maximo labore mugit.
Eiusdem a bove:
Clamore bovantes.
Eiusdem a leone:
Pausam fecere fremendi.
Eiusdem ab haedo:
Clamor ad caelum volvendus per aethera vagit.
Suei a merula:
Frendit e fronde et fritinnit suaviter.
Macci in Casina, a fringuilla:
Quid fringuttis? Quid istuc tam cupide cupis?

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
