Latin
8.12 to 8.15
Varro, De Lingva Latina 8.12-15
Not analysed yet
Praeterea quoius utilitatis causa quaeque res sit inventa, si ex ea quis id sit consecutus, amplius eam scrutari cum sit nimium otiosi, et cum utilitatis causa verba ideo sint imposita rebus ut eas significent, si id consequimur una consuetudine, nihil prodest analogia. Accedit quod quaecumque usus causa ad vitam sint assumpta, in his nostrumst utilitatem quaerere, non similitudinem: itaque in vestitu cum dissimillima sit virilis toga tunicae, muliebris stola pallio, tamen inaequabilitatem hanc sequimur nihilo minus. In aedificiis, quom non videamus habere ad atrium peristylon similitudinem et cubiculum ad equile, tamen propter utilitatem in his dissimilitudines potius quam similitudines sequimur: itaque et hiberna triclinia et aestiva non item valvata ac fenestrata facimus. Quare cum, ut in vestitu aedificiis, sic in supellectile cibo ceterisque omnibus quae usus causa ad vitam sunt assumpta dominetur inaequabilitas, in sermone quoque, qui est usus causa constitutus, ea non repudianda.