# De Lingva Latina 8.26-27

Varro, De Lingva Latina, 8.26 to 8.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/8.26

Alia casus habent et rectos et obliquos, alia rectos solum, alia modo obliquos habent: utrosque ut Iuno, Iunonis, rectos modo ut Iupiter, Maspiter, obliquos solum ut Iovis, Iovem: non ergo in his est analogia. Nunc videamus in illa quadripertita. Primum si esset analogia in infiniteis articulis, ut est quis quoius, sic diceretur quae quaius; et ut est quis quoi, sic diceretur qua quae: nam est proportione simile: ut deae bonae quae, sic dea bona qua est; et ut est quem quis, sic quos ques. Quare quod nunc dicitur qui homines, dici oportuit ques.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
