# De Lingva Latina 8.29

Varro, De Lingva Latina, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/8.29

De nominatibus qui accedunt proxime ad infinitam naturam articulorum atque appellantur vocabula, ut homo equus, eorum declinationum genera sunt quattuor: unum nominandi, ut ab equo equile, alterum casuale, ut ab equo equum, tertium augendi, ut ab albo albius, quartum minuendi, ut a cista cistula. Primum genus, ut dixi, id est, cum ab aliqua parte orationis declinata sunt recto casu vocabula, ut a balneis balneator. Hoc fere triplices habet radices, quod et a vocabulo oritur, ut a venatore venabulum, et a nomine, ut a Tibure Tiburs, et a verbo, ut a currendo cursor. In nullo horum analogiam servari videbis.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
