# De Lingva Latina 8.41

Varro, De Lingva Latina, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/8.41

Sequitur de nominibus, quae differunt a vocabulis ideo quod sunt finita ac significant res proprias, ut Paris Helena, cum vocabula sint infinita ac res communis designent, ut vir mulier; e quibus sunt alia nomina ab nominibus, ut Ilium ab Ilo et Ilia ab Ilio, alia a vocabulo, ut ab albo Albius, ab atro Atrius. In neutris servata est analogia: nam et cum sit a Romulo Roma, proportione non est quod debuit esse Romula, non Roma. Item Perpenna debuit esse Perpenni filia, non Perpennae filius. Nam Perpenna mulieris nomen esse debuit et nata esse a Perpenno, quod est ut Arvernus Percelnus Perpennus, Arverna Percelna Perpenna. Quod si Marcus Perpenna virile est nomen et analogia sequenda, Lucius Aelia et Quintus Mucia virilia nomina esse debebunt; item quae dicunt ab Rhodo, Andro, Cyzico Rhodius, Andrius, Cyzicenus, similiter Cyzicius dici debebat, et civis unus quisque: non ut Athenaeus dicitur rhetor nomine, etsi non sit Atheniensis. In hoc ipso analogia non est, quod alii nomina habent ab oppidis, alii aut non habent aut non ut debent habent. Habent plerique libertini a municipio manumissi, in quo, ut societatum et fanorum servi, non servarunt proportione rationem, et Romanorum liberti debuerunt dici ut a Faventia Faventinus, ab Reate Reatinus sic a Roma Romanus, ut nominentur libertini orti a publicis servis Romani, qui manumissi ante quam sub magistratuum nomina, qui eos liberarunt, succedere coeperunt. Hinc quoque illa nomina Lesas, Ufenas, Carrinas, Maecenas, quae cum essent ab loco ut Urbinas, et tamen Urbinius, ab his debuerunt dici ad nostrorum nominum similitudinem Lesius Ufenius Carrinius Maecenius *** Varro The Latin Library The Classics Page

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
