Latin
Book 9, lines 9.1.13-9.1.25
Varro, De Lingva Latina 9.1.13-25
Not analysed yet
V.
Cum duo peccati genera sint in declinatione, unum quod in consuetudinem perperam receptum est, alterum quod nondum est et perperam dicatur, unum dant non oportere dici, quod non sit in consuetudine, alterum non conceditur quin ita dicatur, ut sit similiter, cum id faciant, ac, si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari vatias coeperit, hos corrigi oportere si concedant, contra si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia aut conpernis, si eum corrigi non concedant.
Non sequitur, ut stulte faciant qui pueris in geniculis alligent serperastra, ut eorum depravata corrigant crura? Cum vituperandus, non sit medicus qui e longinqua mala consuetudine aegrum in meliorem traducit, quare reprehendendus sit qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem traducat in meliorem?
VI.
Pictores Apelles, Protogenes, sic alii artufices egregii non reprehendundi, quod consuetudinem Miconos, Dioris, Arimmae, etiam superiorum non sunt secuti: Aristophanes improbandus, qui potius in quibusdam veritatem quam consuetudinem secutus?
VII.
Quod si viri sapientissimi, et in re militari et in aliis rebus multa contra veterem consuetudinem cum essent ausi, laudati, despiciendi sunt qui potiorem dicunt oportere esse consuetudinem ratione.
VIII.
An cum quis perperam consuerit quid facere in civitate, non modo non patiemur, sed etiam poena afficiemus, idem si quis perperam consuerit dicere verbum, non corrigemus, cum id fiat sine poena?
IX.
Et hi qui pueros in ludum mittunt, ut discant quae nesciunt verba quemadmodum scribant, idem barbatos qui ignorabunt verba quemadmodum oporteat dici non docebimus, ut sciant qua ratione conveniat dici?
X.
Sed ut nutrix pueros a lacte non subito avellit a consuetudine, cum a cibo pristino in meliorem traducit, sic maiores in loquendo a minus commodis verbis ad ea quae sunt cum ratione modice traducere oportet. Cum sint in consuetudine contra rationem alia verba ita ut ea facile tolli possint, alia ut videantur esse fixa, quae leviter haerent ac sine offensione commutari possunt statim ad rationem corrigi oportet, quae autem sunt ita ut in praesentia corrigere nequeas quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti: sic enim obsolescent ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt.