# De Lingva Latina 9.1.134-144

Varro, De Lingva Latina, Book 9, lines 9.1.134-9.1.144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/9.1.134

Nam ut signa quae non habent caput aut aliquam aliam partem, nihilo minus in reliquis membris eorum esse possunt analogiae, sic in vocabulis casuum possunt item fieri iacturae. Potest etiam refingi ac reponi quod aberit, ubi patietur natura et consuetudo: quod nonnunquam apud poetas invenimus factum, ut in hoc apud Naevium in Clastidio:
Vita insepulta laetus in patriam redux.
XLVII.
Item reprehendunt, quod dicatur haec strues, hic Hercules, hic homo: debuisset enim dici, si esset analogia, hic Hercul, haec strus, hic homen. Non haec ostendunt nomina non analogian esse, sed obliquos casus non habere caput ex sua analogia. Non, ut si in Alexandri statua imposueris caput Philippi, membra conveniant ad rationem, sic et Alexandri membrorum simulacro caput quod respondeat item sit? Non, si quis tunicam in usu ita consuit, ut altera plagula sit angustis clavis, altera latis, utraque pars in suo genere caret analogia.
XLVIII.
Item negant esse analogias, quod alii dicunt cupressus, alii cupressi, item de ficis platanis et plerisque arboribus, de quibus alii extremum US, alii EI faciunt. Id est falsum: nam debent dici E et I, fici ut nummi, quod est ut nummis ficis, ut nummorum ficorum. Si essent plures ficus, essent ut manus; diceremus ut manibus, sic ficibus, et ut manuum, sic ficuum, neque has ficos diceremus, sed ficus, ut non manos appellamus, sed manus, nec consuetudo diceret singularis obliquos casus huius fici neque hac fico, ut non dicit huius mani, sed huius manus, nec hac mano, sed hac manu.
XLIX.
Etiam illud putant esse causae, cur non sit analogia, quod Lucilius scribit:
Decusis,
Sive decusibus est.
Qui errant, quod Lucilius non debuit dubitare, quod utrumque: nam in aere usque ab asse ad centussis numerus aes adsignificat, et eius numero finiti casus omnes ab dupondio sunt, quod dicitur a multis duobus modis hic dupondius et hoc dupondium, ut hoc gladium et hic gladius; ab tressibus virilia multitudinis hi tresses et "his tressibus confido," singulare "hoc tressis habeo" et "hoc tressis confido," sic deinceps ad centussis. Deinde numerus aes non significat.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
