# De Lingva Latina 9.1.145-149

Varro, De Lingva Latina, Book 9, lines 9.1.145-9.1.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/9.1.145

Numeri qui aes non significant, usque a quattuor ad centum, triplicis habent formas, quod dicuntur hi quattuor, hae quattuor, haec quattuor; cum perventum est ad mille, quartum assumit singulare neutrum, quod dicitur hoc mille denarium, a quo multitudinis fit milia denarium.
Quare quoniam ad analogias quod pertineat non opus est ut omnia similia dicantur, sed ut in suo quaeque genere similiter declinentur, stulte quaerunt, cur as et dupondius et tressis non dicantur proportione, cum as sit simplex, dupondius fictus, quod duo asses pendebat, tressis ex tribus aeris quod sit. Pro assibus nonnunquam aes dicebant antiqui, a quo dicimus assem tenentes "hoc aere aeneaque libra" et "mille aeris legasse."
Quare quod ab tressis usque ad centussis numeri ex partibus eiusdem modi sunt compositi, eiusdem modi habent similitudinem: dupondius, quod dissimilis est, ut debuit, dissimilem habet rationem. Sic as, quoniam simplex est ac principium, et unum significat et multitudinis habet suum infinitum: dicimus enim asses, quos cum finimus, dicimus dupondius et tressis et sic porro.
Sic videtur mihi, quoniam finitum et infinitum habeat dissimilitudinem, non debere utrumque item dici, eo magis quod in ipsis vocabulis ubi additur certus numerus miliariis aliter atque in reliquis dicitur: nam sic loquontur, hoc mille denarium, non hoc mille denariorum, et haec duo milia denarium, non duo milia denariorum. Si esset denarii in recto casu atque infinitam multitudinem significaret, tunc in patrico denariorum dici oportebat; et non solum in denariis, victoriatis, drachmis, nummis, sed etiam in viris idem servari oportere, cum dicimus iudicium fuisse triumvirum, decemvirum, centumvirum, non triumvirorum, decemvirorum, centumvirorum.
Numeri antiqui habent analogias, quod omnibus est una regula, duo actus, tres gradus, sex decuriae, quae omnia similiter inter se respondent. Regula est numerus novenarius, quod, ab uno ad novem cum pervenimus, rursus redimus ad unum et VIIII; hinc et LXXXX et nongenta ab una sunt natura novenaria; sic ab octonaria, et deorsum versus ad singularia perveniunt.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
