# De Lingva Latina 9.1.173-179

Varro, De Lingva Latina, Book 9, lines 9.1.173-9.1.179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/9.1.173

LVIII.
Etiam in hoc reprehendunt, quod quaedam verba neque personas habent ternas neque tempora terna: id imperite reprehendunt, ut si quis reprehendat naturam, quod non unius modi finxerit animalis omnis. Si enim natura non omnes formae verborum terna habent tempora, ternas personas, non habent totidem verborum divisiones. Quare cum imperamus, natura quod infecta verba solum habent, cum aut praesenti aut absenti imperamus, fiunt terna, ut lege legito legat: perfectum enim imperat nemo. Contra quae sunt indicandi, ut lego legis legit, novena fiunt verba infecti, novena perfecti.
LIX.
Quocirca non si genus cum genere discrepat, sed in suo quique genere si quid deest, requirendum. Ad haec addita si erunt ea quae de nominatibus supra sunt dicta, facilius omnia solventur. Nam ut illic externis caput rectus casus, sic hic in forma est persona eius qui loquitur et tempus praesens, ut scribo lego.
Quare ut illic fit, si hic item acciderit, in formula ut aut caput non sit aut ex alieno genere sit, proportione eadem quae illic dicimus, cur nihilominus servetur analogia. Item, sicut illic caput suum habebit et in obliquis casibus transitio erit in aliam quam formulam, qua assumpta reliqua facilius possint videri verba, unde sint declinata (fit enim, ut rectus casus nonnunquam sit ambiguus), ut in hoc verbo volo, quod id duo significat, unum a voluntate, alterum a volando; itaque a volo intellegimus et volare et velle.
LX.
Quidam reprehendunt, quod pluit et luit dicamus in praeterito et praesenti tempore, cum analogiae sui cuiusque temporis verba debeant discriminare. Falluntur: nam est ac putant aliter, quod in praeteritis U dicimus longum pluit luit, in praesenti breve pluit luit: ideoque in lege venditionis fundi "ruta caesa" ita dicimus, ut U producamus.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
