# De Lingva Latina 9.1.180-188

Varro, De Lingva Latina, Book 9, lines 9.1.180-9.1.188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/9.1.180

LXI.
Item reprehendunt quidam, quod putant idem esse sacrifico et sacrificor, lavat et lavatur; quod sit an non, nihil commovet analogian, dum sacrifico qui dicat servet sacrificabo et sic per totam formam, ne dicat sacrificatur aut sacrificatus sum: haec enim inter se non conveniunt.
Apud Plautum, cum dicit:
Piscis ego credo qui usque dum vivunt lavant
Diu minus lavari quam haec lavat Phronesium,
ad lavant lavari non convenit, ut I sit postremum, sed E; ad lavantur analogia lavari reddit: quod Plauti aut librarii mendum si est, non ideo analogia, sed qui scripsit est reprehendendus. Omnino et lavat et lavatur dicitur separatim recte in rebus certis, quod puerum nutrix lavat, puer a nutrice lavatur, nos in balneis et lavamus et lavamur.
Sed consuetudo alterum utrum cum satis haberet, in toto corpore potius utitur lavamur, in partibus lavamus, quod dicimus lavo manus, sic pedes et cetera. Quare e balneis non recte dicunt lavi, lavi manus recte. Sed quoniam in balneis lavor lautus sum, sequitur, ut contra, quoniam est soleo, oporteat dici solui, ut Cato et Ennius scribit, non ut dicit volgus, solitus sum, debere dici; neque propter haec, quod discrepant in sermone pauca, minus est analogia, ut supra dictum est.
LXII.
Item cur non sit analogia, afferunt, quod ab similibus similia non declinentur, ut ab dolo et colo: ab altero enim dicitur dolavi, ab altero colui; in quibus assumi solet aliquid, quo facilius reliqua dicantur, ut in Myrmecidis operibus minutis solet fieri: igitur in verbis temporalibus, quom similitudo saepe sit confusa, ut discerni nequeat, nisi transieris in aliam personam aut in tempus, quae proposita sunt non esse similia intellegitur, cum transitum est in secundam personam, quod alterum est dolas, alterum colis.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
