# De Lingva Latina 9.1.189-194

Varro, De Lingva Latina, Book 9, lines 9.1.189-9.1.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/9.1.189

Itaque in reliqua forma verborum suam utrumque sequitur formam. Utrum in secunda persona forma verborum temporalium habeat in extrema syllaba AS an ES an IS aut IS, ad discernendas similitudines interest: quocirca ibi potius index analogiae quam in prima, quod ibi abstrusa est dissimilitudo, ut apparet in his meo, neo, ruo: ab his enim dissimilia fiunt transitu, quod sic dicuntur meo meas, neo nes, ruo ruis, quorum unumquodque suam conservat similitudinis formam.
LXIII.
Analogiam item de his quae appellantur participia reprehendunt multi; iniuria: nam non debent dici terna ab singulis verbis amaturus amans amatus, quod est ab amo amans et amaturus, ab amor amatus. Illud analogia quod praestare debet, in suo quicque genere habet, casus, ut amatus amato et amati amatis; et sic in muliebribus amata et amatae; item amaturus eiusdem modi habet declinationes, amans paulo aliter; quod hoc genus omnia sunt in suo genere similia proportione, sic virilia et muliebria sunt eadem.
LXIV.
De eo quod in priore libro extremum est, ideo non esse analogiam, quod qui de ea scripserint aut inter se non conveniant aut in quibus conveniant ea cum consuetudinis discrepent verbis, utrumque est leve: sic enim omnis repudiandum erit artis, quod et in medicina et in musica et in aliis multis discrepant scriptores; item in quibus conveniunt in scriptis, si ea tamen repudiat natura: quod ita ut dicitur non sit ars, sed artifex reprehendendus, qui dici debet in scribendo non vidisse verum, non ideo non posse scribi verum.
Qui dicit hoc monti et hoc fonti, cum alii dicant hoc monte et hoc fonte, sic alia quae duobus modis dicuntur, cum alterum sit verum, alterum falsum, non uter peccat tollit analogias, sed uter recte dicit confirmat; et quemadmodum is qui peccat in his verbis, ubi duobus modis dicuntur, non tollit rationem cum sequitur falsum, sic etiam in his quae non duobus dicuntur, si quis aliter putat dici oportere atque oportet, non scientiam tollit orationis, sed suam inscientiam denudat.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
