Latin
Book 9, lines 9.1.93-9.1.103
Varro, De Lingva Latina 9.1.93-103
Not analysed yet
Quod si quis in hoc quoque velit dicere esse analogias rerum, tenere potest: ut enim dicunt ipsi alia nomina, quod quinque habeant figuras, habere quinque casus, alia quattuor, sic minus alia, dicere poterunt esse litteras ac syllabas in voce quae singulos habeant casus, in rebus pluris; quemadmodum inter se conferent ea quae quaternos habebunt vocabulis casus, item ea inter se quae ternos, sic quae singulos habebunt, ut conferant inter se dicentes, ut sit hoc A, huic A, esse hoc E, huic E.
XXXVII.
Quod dicunt esse quaedam verba quae habeant declinatus, ut caput capitis, nihil nihili, quorum par reperiri quod non possit, non esse analogias, respondendum sine dubio, si quod est singulare verbum, id non habere analogias: minimum duo esse debent verba, in quibus sit similitudo. Quare in hoc tollunt esse analogias.
Sed nihilum vocabulum recto casu apparet in hoc:
Quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum,
quod valet nec dispendii facit quicquam.
Idem hoc obliquo apud Plautum:
Video enim te nihili pendere prae Philolacho omnis homines,
quod est ex ne et hili: quare dictus est nihili qui non hili erat. Casus tantum commutantur de quo dicitur, ut de homine: dicimus enim hic homo nihili et huius hominis nihili et hunc hominem nihili. Si in illo commutaremus, diceremus ut hoc linum et libum, sic nihilum, non hic nihili, et ut huic lino et libo, sic nihilo, non huic nihili. Potest dici patricus casus, ut ei praeponantur nomina plura, ut hic casus Terentii, hunc casum Terentii, hic miles legionis, huius militis legionis, hunc militem legionis.
XXXVIII.
Negant, cum omnis natura sit aut mas aut femina aut neutrum, non debuisse ex singulis vocibus ternas figuras vocabulorum fieri, ut albus alba album; nunc fieri in multis rebus binas, ut Metellus Metella, Aemilius Aemilia, nonnulla singula, ut tragoedus, comoedus; sic esse Marcum, Numerium, at Marcam, at Numeriam non esse; dici corvum, turdum, non, dici corvam, turdam; contra dici pantheram, merulam, non dici pantherum, merulum; nullius nostrum filium et filiam non apte discerni marem ac feminam, ut Terentium et Terentiam, contra deorum liberos et servorum non itidem, ut Iovis filium et filiam, Iovem et Iovam; item magnum numerum vocabulorum in hoc genere non servare analogias.