Latin · ~7 min
Lines 1.6-1.12
Varro, Liber IX 1.6-12
Not analysed yet
Populus enim in sua potestate, singuli in illius: itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Ut rationi optemperare debet gubernator, gubernatori unus quisque in navi, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcumque summam in dicendo referam si animadvertes, intelleges, utrum dicatur analogia esse an uti oportere ea; itemque intelleges si ad analogiam usum loquendi oporteat redigere, tum dici id in populum aliter ac in singulos nec idem de omnibus dici in eum qui sit in populo.
II.
Nunc iam primum dicam pro universa analogia, cur non modo non videatur esse reprehendenda, sed etiam cur in usu quodammodo sequenda; secundo de singulis criminibus, quibus rebus possint quae dicta sunt contra solvi, dicam ita ut generatim comprehendam et ea quae in priore libro sunt dicta et ea quae possunt dici atque illic praeterii.
III.
Primum quod aiunt, qui bene loqui velit consuetudinem sequi oportere, non rationem similitudinum, quod, alteram si neglegat, sine offensione facere non possit, alteram si sequatur, quod sine reprehensione non sit futurum, errant, quod qui in loquendo consuetudinem qua oportet uti sequitur, eam sequitur non sine ratione.
IV.
Nam vocabula ac verba quae declinamus similiter, ea in consuetudine esse videmus et ad eam conferimus et, si quid est erratum, non sine ea corrigimus. Nam ut, qui triclinium constrarunt, si quem lectum de tribus unum imparem posuerunt aut de paribus nimium aut parum produxerunt, una corrigimus et ad consuetudinem communem et ad aliorum tricliniorum analogias, sic si quis in oratione in pronuntiando ita declinat verba ut dicat disparia, quod peccat redigere debemus ad ceterorum similiumvuerborum rationem.