Latin · ~3 min
6
Varro, Liber VII 6
Not analysed yet
Multa apud poetas reliqua esse verba quorum origines possint dici, non dubito, ut apud Naevium in Aesiona mucro gladii "lingula" a lingua; in Clastidio "vitulantes" a Vitula; in Dolo "caperrata fronte" a caprae fronte; in Demetrio "persibus" a perite: itaque sub hoc glossema "callide" subscribunt; in Lampadione "protinam" a protinus, continuitatem significans; in Nagidone "clucidatus" suavis, tametsi a magistris accepimus mansuetum; in Romulo "consponsus" contra sponsum rogatus; in Stigmatia "praebia" a praebendo, ut sit tutus, quod sint remedia in collo pueris; in Technico "confictant" a conficto convenire dictum; In Tarentilla "praelucidum" a luce, illustre; in Tunicularia: ecbolicas aulas quassant quae eiciuntur, a Graeco verbo ekbole dictum; in Bello Punico: nec satis sardare ab serare dictum, id est aperire; hinc etiam sera, qua remota fores panduntur.