Latin · ~3 min
1.60 to 1.62
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 1.60-62
Not analysed yet
De olivitate oleas esui optime condi scribit Cato orcites et puseas vel virides in muria vel in lentisco contusas. Orcites nigras aridas, sale si sint confriatae dies quinque et tum sale excusso biduum si in sole positae fuerint, manere idoneas solere: easdem sine sale in defrutum condi recte. Amurcam periti agricolae tam in doleis condunt quam oleum aut vinum. Eius conditio: cum expressa effluxit, quod statim de ea decoquuntur duae partes et refrigeratum conditur in vasa. Sunt item aliae conditiones, ut ea in qua adicitur mustum. Quod nemo fructus condit, nisi ut promat, de eo quoque vel sexto gradu animadvertenda pauca. Promunt condita aut propterea quod sunt tuenda, aut quod utenda, aut quod vendunda. Ea quod dissimilia sunt inter se, aliut alio tempore tuendum et utendum.