Latin · ~15 min
Book 2
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 2.1.4
Not analysed yet
Alterae partes quattuor sunt, cum iam emeris, observandae, de pastione, de fetura, de nutricatu, de sanitate. Pascendi primus locus qui est, eius ratio triplex, in qua regione quamque potissimum pascas et quando et qui, ut capras in montuosis potius locis fruticibus quam in herbidis campis, equas contra. Neque eadem loca aestiva et hiberna idonea omnibus ad pascendum. Itaque greges ovium longe abiguntur ex Apulia in Samnium aestiuatum atque ad publicanum profitentur, ne, si inscriptum pecus paverint, lege censoria committant. Muli e Rosea campestri aestate exiguntur in Burbures altos montes. Qui potissimum quaeque pecudum pascatur, habenda ratio, nec solum quod faeno fit satura equa aut bos, cum sues hoc vitent et quaerant glandem, sed quod hordeum et faba interdum sit quibusdam obiciendum et dandum bubus lupinum et lactariis medica et cytisum; praeterea quod ante admissuram diebus triginta arietibus ac tauris datur plus cibi, ut vires habeant, feminis bubus demitur, quod macescentes melius concipere dicuntur. Secunda pars est de fetura. Nunc appello feturam a conceptu ad partum; hi enim praegnationis primi et extremi fines. Quare primum videndum de admissione, quo quaeque tempore ut ineant facere oporteat. Nam ut suillo pecori a favonio ad aequinoctium vernum putant aptum, sic ovillo ab arcturi occasu usque ad aquilae occasum. Praeterea habenda ratio, quanto antequam incipiat admissura fieri mares a feminis secretos habeant, quod fere in omnibus binis mensibus ante faciunt et armentarii et opiliones. Altera pars est, in fetura quae sint observanda, quod alia alio tempore parere solet. Equa enim ventrem fert duodecim menses, vacca decem, ovis et capra quinos, sus quattuor. In fetura res incredibilis est in Hispania, sed est vera, quod in Lusitania ad oceanum in ea regione, ubi est oppidum Olisipo, monte Tagro quaedam e vento concipiunt certo tempore equae, ut his gallinae quoque solent, quarum ova hypenemia appellant. Sed ex his equis qui nati pulli, non plus triennium vivunt. Quae nata sunt matura et corda, ut pure et molliter stent videndum et ne obterantur. Dicuntur agni cordi, qui post tempus nascuntur ac remanserunt in volvis intimis ***vocant chorion, a quo cordi appellati. Tertia res est, in nutricatu quae observari oporteat, in quo quot diebus matris sugant mammam et id quo tempore et ubi; et si parum habet lactis mater, ut subiciat sub alterius mammam, qui appellantur subrumi, id est sub mamma. Antiquo enim vocabulo mamma rumis, ut opinor. Fere ad quattuor menses a mamma non diiunguntur agni, haedi tres, porci duo. E quis qui iam puri sunt ad sacrificium, ut immolentur, olim appellati sacres, quos appellat Plautus cum ait "quanti sunt porci sacres?" Sic boves altiles ad sacrificia publica saginati dicuntur opimi. Quarta pars est de sanitate, res multiplex ac necessaria, quod morbosum pecus est vitiosum, et quoniam non valet, saepe magna adficiuntur calamitate. Cuius scientiae genera duo, ut in homine, unum ad quae adhibendi medici, alterum quae ipse etiam pastor diligens mederi possit. Eius partes sunt tres. Nam animadvertendum, quae cuiusque morbi sit causa, quaeque signa earum causarum sint, et quae quemque morbum ratio curandi sequi debeat. Fere morborum causae erunt, quod laborant propter aestus aut propter frigora, nec non etiam propter nimium laborem aut contra nullam exercitationem, aut si, cum exercueris, statim sine intervallo cibum aut potionem dederis. Signa autem sunt, ut eorum qui e labore febrem habent adapertum os umido spiritu crebro et corpore calido. Curatio autem, cum hic est morbus, haec: perfunditur aqua et perunguitur oleo et vino tepefacto, et item cibo sustinetur, et inicitur aliquid, ne frigus laedat; sitienti aqua tepida datur. Si hoc genus rebus non proficitur, demittitur sanguis, maxime e capite. Item ad alios morbos aliae causae et alia signa, in omni pecore quae scripta habere oportet magistrum pecoris.