# Rerum Rusticarum de Agri Cultura 2.1.5-6

Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura, 2.1.5 to 2.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/rervm-rvsticarvm-de-agri-cvltura/2.1.5

Relinquitur nonum quod dixi, de numero, utriusque partis commune. Nam et qui parat pecus necesse est constituat numerum, quot greges et quantos sit pasturus, ne aut saltus desint aut supersint et ideo fructus dispereant. Praeterea scire oportet, in grege quot feminas habeat, quae parere possint, quot arietes, quot utriusque generis suboles, quot reiculae sint alienandae. In alimoniis, si sunt plures nati, uti quidam faciunt, sequendum ut quosdam subducas, quae res facere solet ut reliqui melius crescant. Vide, inquit Atticus, ne te fallat et novenae istae partes non exeant extra pecoris minoris ac maioris nomen. Quo pacto enim erunt in mulis et pastoribus novenae partes, ubi nec admissurae nec feturae observantur? In canibus enim video posse dici. Sed do etiam in hominibus posse novenarium retineri numerum, quod in hibernis habent in villis mulieres, quidam etiam in aestivis, et id pertinere putant, quo facilius ad greges pastores retineant, et puerperio familiam faciunt maiorem et rem pecuariam fructuosiorem. Sic, inquam, numerus non est ut sit ad amussim, ut non est, cum dicimus mille naves isse ad Troiam, centumirale esse iudicium Romae. Quare deme, si vis, duas res de mulis, admissuram et parturam. Vaccius, parturam? inquit, proinde ut non aliquotiens dicatur Romae peperisse mulam. Cui ego ut succinerem, subicio Magonem et Dionysium scribere, mula et equa cum conceperint, duodecimo mense parere. Quare non, si hic in Italia cum peperit mula sit portentum, adsentiri omnes terras. Neque enim hirundines et ciconiae, quae in Italia pariunt, in omnibus terris pariunt. Non scitis palmulas careotas Syrias parere in Iudaea, in Italia non posse? Sed Scrofa, Si exigere mavis sine mulorum fetura et nutricatu numerum octoginta et unum, est qui expleas duplicem istam lacunam, quod extraordinariae fructum species duae accedunt magnae, quarum una est tonsura, quod oves ac capras detondent aut uellunt; altera, quae latius patet, de lacte et caseo, quam scriptores Graeci separatim tyropoiian appellaverunt ac scripserunt de ea re permulta.

---

Varro, RERVM RVSTICARVM DE AGRI CVLTURA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
