Latin · ~9 min
2.11.2 to 2.11.4
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 2.11.2-4
Not analysed yet
De tonsura ovium primum animadverto, antequam incipiam facere, num scabiem aut ulcera habeant, ut, si opus est, ante curentur, quam tondeantur. Tonsurae tempus inter aequinoctium vernum et solstitium, cum sudare inceperunt oves, a quo sudore recens lana tonsa sucida appellata est. Tonsas recentes eodem die perungunt vino et oleo, non nemo admixta cera alba et adipe suilla; et si ea tecta solet esse, quam habuit pellem intectam, eam intrinsecus eadem re perinungunt et tegunt rursus. Siqua in tonsura plagam accepit, eum locum oblinunt pice liquida. Oves hirtas tondent circiter hordeaceam messem, in aliis locis ante faenisecia. Quidam has bis in anno tondent, ut in Hispania citeriore, ac semenstres faciunt tonsuras; duplicem impendunt operam, quod sic plus putant fieri lanae, quo nomine quidam bis secant prata. Diligentiores tegeticulis subiectis oves tondere solent, nequi flocci intereant. Dies ad eam rem sumuntur sereni, et iis id faciunt fere a quarta ad decimam; cum sole calidiore tonsa, ex sudore eius lana fit mollior et ponderosior et colore meliore. Quam demptam ac conglobatam alii vellera, alii vellimna appellant; ex quo vocabulo animadverti licet prius in lana vulsuram quam tonsuram inventam. Qui etiam nunc vellunt, ante triduo habent ieiunas, quod languidae minus aegre radices lanae retinent. Omnino tonsores in Italiam primum venisse ex Sicilia dicuntur p. R. c. a. CCCCLIII, ut scriptum in publico Ardeae in litteris exstat, eosque adduxisse Publium Titinium Menam. Olim tonsores non fuisse adsignificant antiquorum statuae, quod pleraeque habent capillum et barbam magnam. Suscipit Cossinius: Fructum ut ovis e lana ad vestimentum, sic capra e pilis ministrat ad usum nauticum et ad bellica tormenta et fabrilia vasa. Neque non quaedam nationes harum pellibus sunt vestitae, ut in Gaetulia et in Sardinia. Cuius usum aput anticos quoque Graecos fuisse apparet, quod in tragoediis senes ab hac pelle vocantur diphtheriae et in comoediis qui in rustico opere morantur, ut aput Caecilium in Hypobolimaeo habet adulescens, aput Terentium in Heautontimorumeno senex. Tondentur, quod magnis villis sunt, in magna parte Phrygiae; unde cilicia et cetera eius generis solent fieri. Sed quod primum ea tonsura in Cilicia sit instituta, nomen id Cilicas adiecisse dicunt.