Latin · ~8 min
2.4.1 to 2.4.2
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 2.4.1-2
Not analysed yet
Sed quis e portu potius Italico prodit ac de suillo pecore expedit? Tametsi Scrofam potissimum de ea re dicere oportere cognomen eius significat. Cui Tremelius, Ignorare, inquit, videre, cur appeller Scrofa. Itaque ut etiam hi propter te sciant, cognosce meam gentem suillum cognomen non habere, nec me esse ab Eumaeo ortum. Avus meus primum appellatus est Scrofa, qui quaestor cum esset Licinio Nervae praetori in Macedonia provincia relictus, qui praeesset exercitui, dum praetor rediret, hostes, arbitrati occasionem se habere victoriae, impressionem facere coeperunt in castra. Avos, cum cohortaretur milites ut caperent arma atque exirent contra, dixit celeriter se illos, ut scrofa porcos, disiecturum id quod fecit. Nam eo proelio hostes ita fudit ac fugavit, ut eo Nerva, praetor imperator sit appellatus, avus cognomen invenerit ut diceretur Scrofa. Itaque proavos ac superiores de Tremeliis nemo appellatus Scrofa, nec minus septimus sum deinceps praetorius in gente nostra. Nec tamen defugio quin dicam quae scio de suillo pecore. Agri enim culturae ab initio fui studiosus, nec de pecore suillo mihi et vobis, magnis pecuariis, ea res non est communis. Quis enim fundum colit nostrum, quin sues habeat, et qui non audierit patres nostros dicere ignavum et sumptuosum esse, qui succidiam in carnario suspenderit potius ab laniario quam e domestico fundo? Ergo qui suum gregem vult habere idoneum, eligere oportet primum bona aetate, secundo bona forma (ea est cum amplitudine membrorum, praeterquam pedibus capite), unicoloris potius quam varias. Cum haec eadem ut habeant verres videndum, tum utique sint cervicibus amplis. Boni seminis sues animadvertuntur a facie et progenie et regione caeli: a facie, si formosi sunt verris et scrofa; a progenie, si porcos multos pariunt; a regione, si potius ex his locis, ubi nascuntur amplae quam exiles, pararis. Emi solent sic: "illasce sues sanas esse habereque recte licere noxisque praestari neque de pecore morboso esse spondesne?" Quidam adiciunt perfunctas esse a febri et a foria.