Latin · ~11 min
Book 2
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 2.7.2
Not analysed yet
Equinum pecus pascendum in pratis potissimum herba, in stabulis ac praesepibus arido faeno; cum pepererunt, hordeo adiecto, bis die data aqua. Horum feturae initium admissionis facere oportet ab aequinoctio verno ad solstitium, ut partus idoneo tempore fiat; duodecimo enim mense die decimo aiunt nasci. Quae post tempus nascuntur, fere vitiosa atque inutilia existunt. Admittere oportet, cum tempus anni venerit, bis die, mane et vespere, per origam; sic appellatur qui admittit. Eo enim adiutante, equa alligata, celerius admittuntur, neque equi frustra cupiditate impulsi semen eiciunt. Quoad satis sit admitti, ipsae significant, quod se defendunt. Si fastidium saliendi est, scillae medium conterunt cum aqua ad mellis crassitudinem; tum ea re naturam equae, cum menses ferunt, tangunt; contra ab locis equae nares equi tangunt. Tametsi incredibile, quod usu venit, memoriae mandandum. Equus matrem salire cum adduci non posset, cum eum capite obvoluto auriga adduxisset et coegisset matrem inire, cum descendenti dempsisset ab oculis, ille impetum fecit in eum ac mordicus interfecit. Cum conceperunt equae, videndum ne aut laborent plusculum aut ne frigidis locis sint, quod algor maxime praegnatibus obest. Itaque in stabulis et umore prohibere oportet humum, clausa habere ostia ac fenestras, et inter singulas a praesepibus intericere longurios, qui eas discernant, ne inter se pugnare possint. Praegnatem neque implere cibo neque esurire oportet. Alternis qui admittant, diuturniores equas, meliores pullos fieri dicunt, itaque ut restibiles segetes esse exsuctiores, sic quotannis quae praegnantes fiant.
In decem diebus secundum partum cum matribus in pabulum prodigendum, ne ungulas comburat stercus tenellas. Quinquemestribus pullis factis, cum
redacti sunt in stabulum, obiciendum farinam hordeaceam molitam cum furfuribus, et siquid aliud terra natum libenter edent. Anniculis iam factis dandum hordeum et furfures, usque quoad erunt lactantes. Neque prius biennio confecto a lacte removendum; eosque, cum stent cum matribus, interdum tractandum, ne, cum sint diiuncti, exterreantur; eademque causa ibi frenos suspendendum, et eculi consuescant et videre eorum faciem et e motu audire crepitus. Cum iam ad manus accedere consuerint, interdum imponere iis puerum bis aut ter pronum in ventrem, postea iam sedentem. Haec facere, cum sit trimus; tum enim maxime crescere ac lacertosum fieri. Sunt qui dicant post annum et sex menses eculum domari posse, sed melius post trimum, a quo tempore farrago dari solet. Haec enim purgatio maxime necessaria equino pecori. Quod diebus decem facere oportet, nec pati alium ullum cibum gustare. Ab undecimo die usque ad quartum decimum dandum hordeum, cottidie adicientem minutatim; quod quarto die feceris, in eo decem diebus proximis manendum. Ab eo tempore mediocriter exercendum et, cum consudarit, perunguendum oleo. Si frigus erit, in equili faciendus ignis.