Latin · ~13 min
3.16.9 to 3.16.10
Varro, Rerum Rusticarum de Agri Cultura 3.16.9-10
Not analysed yet
Cum examen exiturum est, quod fieri solet, cum adnatae prospere sunt multae ac progeniem ut coloniam emittere volunt, ut olim crebro Sabini factitaverunt propter multitudinem liberorum, huius quod duo solent praeire signa, scitur: unum, quod superioribus diebus, maxime vespertinis, multae ante foramen ut uvae aliae ex aliis pendent conglobatae; alterum, quod, cum iam evolaturae sunt aut etiam inceperunt, consonant vehementer, proinde ut milites faciunt, cum castra movent. Quae primum exierunt, in conspectu volitant reliquas, quae nondum congregatae sunt, respectantes, dum conveniant. A mellario cum id fecisse sunt animadversae, iaciundo in eas pulvere et circumtinniendo aere perterritae, quo volunt perducere, non longe inde oblinunt erithace atque apiastro ceterisque rebus, quibus delectantur. Ubi consederunt, afferunt alvum eisdem inliciis litam intus et prope apposita fumo leni circumdato cogunt eas intrare. Quae in novam coloniam cum introierunt, permanent adeo libenter, ut etiam si proximam posueris illam alvum, unde exierunt, tamen novo domicilio potius sint contentae. Quod ad pastiones pertinere sum ratus quoniam dixi, nunc iam, quoius causa adhibetur ea cura, de fructu dicam. Eximendorum favorum signum sumunt ex ipsis uiris alvos habeat nem congerminarit coniecturam capiunt, si intus faciunt bombum et, cum intro eunt ac foras, trepidant et si, opercula alvorum cum remoris, favorum foramina obducta videntur membranis, cum sint repleti melle. In eximendo quidam dicunt oportere ita ut novem partes tollere, decumam relinquere; quod si omne eximas, fore ut discedant. Alii hoc plus relincunt, quam dixi. Ut in aratis qui faciunt restibiles segetes, plus tollunt frumenti ex intervallis, sic in alvis, si non quotannis eximas aut non aeque multum, et magis his assiduas habeas apes et magis fructuosas. Eximendorum favorum primum putant esse tempus vergiliarum exortu, secundum aestate acta, antequam totus exoriatur arcturus, tertium post vergiliarum occasum, et ita, si fecunda sit alvos, ut ne plus tertia pars eximatur mellis, reliquum ut hiemationi relinquatur; sin alvus non sit fertilis, ne quid eximatur. Exemptio cum est maior, neque universam neque palam facere oportet, ne deficiant animum. Favi qui eximuntur, siqua pars nihil habet aut habet incunatum, cultello praesicatur. Providendum ne infirmiores a valentioribus opprimantur, eo enim minuitur fructus; itaque imbecilliores secretas subiciunt sub alterum regem. Quae crebrius inter se pugnabant, aspargi eas oportet aqua mulsa. Quo facto non modo desistunt pugna, sed etiam conferciunt se lingentes, eo magis, si mulso sunt asparsae, quo propter odorem avidius applicant se atque obstupescunt potantes. Si ex alvo minus frequentes evadunt ac subsidit aliqua pars, subfumigandum et prope apponendum bene olentium herbam maxime apiastrum et thymum. Providendum vehementer ne propter aestum aut propter frigus dispereant. Si quando subito imbri in pastu sunt oppressae aut frigore subito, antequam ipsae providerint id fore, quod accidit raro ut decipiantur, et imbris guttis uberibus offensae iacent prostratae, ut efflictae, colligendum eas in vas aliquod et reponendum in tecto loco ac tepido, proximo die quam maxime tempestate bona cinere facto e ficulneis lignis infriandum paulo plus caldo quam tepidiore. Deinde concutiendum leviter ipso vaso, ut manu non tangas, et ponendae in sole. Quae enim sic concaluerunt, restituunt se ac revivescunt, ut solet similiter fieri in muscis aqua necatis. Hoc faciendum secundum alvos, ut reconciliatae ad suum quaeque opus et domicilium redeant.