Latin
Lines 128-224
Varro, Saturae Menippeae, fragmenta 128-224
Not analysed yet
Hospes, quid miras auro curare Serapim?
Quid? quasi non curet tanti idem Aristoteles
<>ut Naides undicolae
Phrygios per ossa cornus liquida canit anima
Tibi tympanon inanis sonitus matris deum
Tonimus . . . tibi nos, tibi nunc semiuiri
Teretem comam uolantem iactant tibi galli
Apage in dierectum a domo nostra istam insanitatem
Quin mihi caperratam tuam frontem, Strobile, omittis
Nunc corius ulmum tuus depauit. pergis? heia!
Contra cum psalte Pisia et cum Flora lurcare ac strepis
Tu non insanis, quod tibi uino corpus corrumpis mero?
In somnis uenit, iubet me cepam esse et sisymbrium
Simul ac languido
Corpori solis calidior uisa est aura
Probitatem ac pudorem gallum coepit mihi +uideri
Et ecce de inprouiso ad nos accedit cana Veritas,
Attices philosophiae alumna
Aerea terta nitet galea . . .
Tela dextra uibrant, russae cristae micant
Atque <in> insignibus Martiis torques
Aureae et scuta caelata Hibero graui
Crebra fulgent argento
Non posse ostrea se Romae praebere et echinos
In quibus Libyssa citrus fasciis cingit fores
Vbi graues pascantur atque alantur pauonum greges
Vel decem messis ubi una saepiant granaria
Vineis ubi ampla cella torculum respondeat
Vt cremento corpora
Fierent maiora paruo, ut suctu candidi
Lactis
Dein cereali fructu ut sucum
Pareret mansum, quo uenarum
Sanguine riuos compleret
Nihil sunt Musae Polyclis
Vestrae, quas aerifice duxit
Vt sidera caeli
Diuum circum terram atque axem
Quae uoluuntur motu orbito
Candens corpore taurus triuiae
Lumine lunae
Et rex
Et misellus ille pauper amat habetque ignem intus acrem;
Hic ephebum mulierauit; hic ad moechada adulescentem
Cubiculum pudoris primus polluit
Non subsilies ac plaudes et ab Arato posces astricam
Coronam? quid enim hoc mirius?
Quid? <si> sutrinam facere inscius, nihil, homo, agis
Noctu Hannibalis cum fugaui exercitum
Tutanus ob tutandum Romae nuncupor;
Hac propter omnes qui laborant inuocant
Procella frigida +arte+ obruat celocem