# Saturae Menippeae, fragmenta 320-401

Varro, Saturae Menippeae, fragmenta, Lines 320-401. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/320

Quid aliud est quod Delphice canat columna litteris
Suis ἄγαν μηθέν, iubens nos facere ad mortalem modum,
Medioxime, ut quondam patres nostri loquebantur
Vbi lucus opacus teneris fruticibus aptus
Prisca, horrida
Silent oracla crepera in nemoribus
Vulpinare modo et concursa qualubet; erras
Postquam auida libido rapere ac comedere coepit
Seque opificio non probiter clepere
Phonascia sum, uocis suscitabulum
Cantantiumque gallus gallinaceus
Si quis +melodinist+ ὄνος λύρας
Praesepibus se retineat forensibus
Quibus suam delectet ipse amusiam
Et auiditatem speribus lactet suis
Quam mobilem diuum lyram sol harmoge
Quadam gubernans motibus diis ueget
Neque orthopsalticum attulit psalterium
Quibus sonant in Graecia dicteria
Vt comici +nothidi+ scenatici
Qui fabularum conlocant exordia
Valete et me palmulis producite
Pacui discipulus dicor; porro is fuit <Enni>,
Ennius Musarum. Pompilius clueor
Maerentis ut quietus ac demissior probandus,
Ἀχιλλέως ρωικός, ἱωνικὸς κιναίδου
Equi colore dispares item nati:
Hic badius, iste giluus, ille murinus
Quae scis, atque in uulgum uulgas artemque expromis inertem
Quos calliblepharo naturali palpebrae
Tinctae uallatos mobili septo tenent
Laculla in mento inpressa Amoris digitulo
Vestigio demonstrat mollitudinem
Collum procerum fictum leui marmore
Regillae tunicae purpura distinguitur
Omni opstat in ministerio inuidum tabes
Lepusculi timentis, hoc quadrangulum
Dedit Diana rete nexile, arcyas,
Viscum fugai, lineamque conpedem
Exeunt citi, strepunt, [exeunt] bount
Cauo fonte uti cum inrigauit aurium anfracta in siluam uocans
Alius caballum arbori
Ramo in humili adligatum relinquit
Ferens
Ferream umero bipinnem securem
Caeditur lotos <...>, alta frons decidit Palladis, platanus ramis
Alia traps pronis in humum accidens proxumae
Frangit ramos cadens
Alius teneram abietem solus percellit
Cedit uelocibus iuuenis membris leuis
Nitidus oleo
Demitis acris pectore curas cantu castaque poesi
Tum contremula aquilenta aput alta
Littora oreris ac nobilis omnibus reluces
Neque in polubro mystico coquam carnes
Quibus satullem corpora ac famem uentris

---

Varro, Saturae Menippeae, fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VARRO%7Csatu%7C001.
