Latin
Lines 507-580
Varro, Saturae Menippeae, fragmenta 507-580
Not analysed yet
Postremo quaero: parebis legibus an non?
Anne exlex solus uiues?
Vinum, pemma, lucuns -
Nihil adiuuat ista ministrare
"Dissociataque omnia ac nefantia"?
Hic narium seplasiae, hic hedycrum Neapolis
Ille nobilis
Quondam canis hic liquit homines omnes in terrae pila
Sic ille puellus Veneris repente Adon
Cecidit cruentus olim
Qua uoluptate aeuitatis extimam attigit metam [aeuitas]
Ac mammam lactis sugentem pascere pupum
Nec multinummus piscis, ex salo captus,
Helops neque ostrea illa magna +capta+
Quiuit palatum suscitare
Ac liberos parare cui necesse sit?
Non est merum; nec tu edepol quid simulas tuis
Nec coruscus imber, alto nubilo cadens multus,
Grandine inplicatus albo
Et pullos peperit fritinnientis
Quos non lacte nouo leuata pascat
Sed pancarpineo cibo coacto
Libamenta legens caduca ueris
Ad quos cum uolucris uenit putillos
Vsque ad limina +nidica uilis+
Cum neque aptam mollis umeris fibulam sagus ferret
Aut frigidos nimbos aquai caduciter ruentis
Trisulcae fores,
Pessulis liberatae, dehiscunt graues
Atque innixae in tardos cardinum turbines
Ponam bisulcam et crebrinodam arundinem
Hanc festuculae
Pallio amictam uallus +mitis iacta+ uentilat
Lenem ad auram crassasque aufert paleae tunicas cortices
Ver blandum uiget aruis <et> adest hospes hirundo
Ponuntur tenues porri . . .