# Saturae Menippeae, fragmenta 77-127

Varro, Saturae Menippeae, fragmenta, Lines 77-127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/77

Atque ut igni feruido medullitus
Aquiloniam intus eruat frigedinem
Quibus instabilis animus ardens mutabiliter auet habere et
Non habere fastidiliter inconstanti pectore
Tua templa ad alta +fani+ properans citus itere
Alius domini delicias phaselon, aptum
Tonsillae litore in +ouilem+ fictae, soluit
Feruere piratis uastarique omnia circum
Properate uiuere, puerae, qua sinit aetatula
Ludere, esse, [amare] et Veneris tenere bigas
Mundus domus est maxima homulli
Quam quinque altitonae +fragmine+ zonae
Cingunt, per quam limbus pictus
Bis sex signis stellumicantibus
Altus in obliquo aethere Lunae
Bigas acceptat
Pater ut cruore laueret ararum aggeres
At regis ensis sanguine inbutus nigro
Ludon fluens sub Sardibus flumen tulit
Aurum, later quod conquadrauit regius
Vbi illa phalera gemmea atque ephippia
Et arma margarito candicantia
Mea igitur hecatombe pura ac puta
Vt Mercurium Arcadon colonum
Interea tonuit bene tempestate serena
Donec foras nos intus euallauerunt
Vino nihil iucundius quisquam bibit;
Hoc aegritudinem ad medendam inuenerunt,
Hoc hilaritatis dulce seminarium,
Hoc continet coagulum conuiuia
Ismenias hic Thebogenes fluit scaturrex
Sed nos simul atque in summam speculam uenimus
Videmus populum Furiis instinctum tribus
Diuersum ferri, exterritum formidine
Nam quae uenustas hic adest gallantibus!
Quae casta uestis! aetas quae adulescentium!
Quae teneris species!
Partim uenusta muliebri ornati stola
Aurorat ostrinum hic indutus supparum,
Coronam ex auro et gemmis fulgentem gerit,
Luce locum afficiens
Postremo nemo aegrotus quicquam somniat
Tam infandum, quod non aliquis dicat philosophus
Tertia Poenarum
Infamia stans nixa in uulgi
Pectore, flutanti intonsa coma,
Sordida uestitu, ore seuero
Propter percrepis
Vocibus uolitans aureis uulgi
Aiax tum credit ferro se caedere Vlixem,
Cum bacchans siluam caedit porcosque trucidat
Denique qui sit auarus
Sanus? cui si stet terrai traditus orbis,
Furando tamen, a morbo stimulatus eodem,
Ex sese ipse aliquid quaerat cogatque peculi
Quid dubitatis utrum nunc sitis cercopitheci
An colubrae an uuluae de Albuci subus Athenis?

---

Varro, Saturae Menippeae, fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VARRO%7Csatu%7C001.
