# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 1.1.33-34

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 1, lines 1.1.33-1.1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/1.1.33

II. Rerum ordo deposcit, ut, ex quibus prouinciis uel nationibus tirones legendi sint, prima parte tractetur. Constat quidem in omnibus locis et ignauos et strenuos nasci. Sed tamen et gens gentem praecedit in bello et plaga caeli ad robur non tantum corporum sed etiam animorum plurimum ualet; quo loco ea, quae a doctissimis hominibus conprobata sunt, non omittamus. Omnes nationes, quae uicinae sunt soli, nimio calore siccitas, amplius quidem sapere, sed minus habere sanguinis dicunt ac propterea constantiam ac fiduciam comminus non habere pugnandi, quia metuunt uulnera qui exiguum sanguinem se habere nouerunt. Contra septentrionales populi, remoti a solis ardoribus, inconsultiores quidem, sed tamen largo sanguine redundantes, sunt ad bella promptissimi. Tirones igitur de temperatioribus legendi sunt plagis, quibus et copia sanguinis suppetat ad uulnerum mortisque contemptum et non possit deesse prudentia, quae et modestiam seruat in castris et non parum prodest in dimicatione consiliis.
III. Sequitur, ut, utrum de agris an de urbibus utilior tiro sit, requiramus. De qua parte numquam credo potuisse dubitari aptiorem armis rusticam plebem, quae sub diuo t in labore nutritur, solis patiens, umbrae neglens, balnearum nescia, deliciarum ignara, simplicis animi, paruo contenta, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris, cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre consuetudo de rure est. Interdum tamen necessitas exigit etiam urbanos ad arma conpelli, qui ubi nomen dedere militiae, primum laborare, decurrere, portare pondus et solem pulueremque ferre condiscant, parco uictu utantur et rustico, interdum sub diuo interdum sub papilionibus commerentur. Tunc demum ad usum erudiantur armorum, et, si longior expeditio emergit, in agrariis plurimum detinendi sunt proculque habendi a ciuitatis inlecebris, ut eo modo et corporibus eorum robur accedat et animis. Nec infitiandum est post urbem conditam Romanos ex ciuitate profectos semper ad bellum; sed tunc nullis deliciis frangebantur, (sudorem cursu et campestri exercitio collectum iuuentus natans abluebat in Tiberi) idem bellator, idem agricola, genera tantum mutabat armorum; quod usque adeo uerum est, ut aranti Quinctio Cincinnato dictaturam constet oblatam. Ex agris ergo subplendum robur praecipue uidetur exercitus; nescio quomodo enim minus mortem timet qui minus deliciarum nouit in uita.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
