# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 1.1.34-43

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 1, lines 1.1.34-1.1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/1.1.34

Sit ergo adulescens Martio operi deputandus uigilantibus oculis, erecta ceruice, lato pectore, umeris musculosis, ualentibus brachiis, digitis longioribusm uentre modicus, exilior clunibus, suris et pedibus non superflua carne distentis sed neruorum duritia collectis. Cum haec in tirone signa deprehenderis, proceritatem non magno opere desideres. Utilius est enim fortes milites esse quam grandes.
VII. Sequitur, ut, cuius artis uel eligendi uel penitus repudiandi sint milites, indagemus. Piscatores aucupes dulciarios linteones omnesque, qui aliquid tractasse uidebuntur ad gynacea pertinens, longe arbitror pellendos a castris; fabros ferrarios carpentarios, macellarios et ceruorum aprorumque uenatores conuenit sociare militiae. Et hoc est in quo totius reipublicae salus uertitur, ut tirones non tantum corporibus sed etiam animis praestantissimi diligantur; uires regni et Romani nominis fundamentum in prima dilectus examinatione consistunt. Nec leue hoc putetur officium aut passim quibuscumque mandandum; quod apud ueteres inter tam uaria genera uirtutum in Sertorio praecipue constat esse laudatum. Iuuentus enim, cui defensio prouinciarum, cui bellorum est committenda fortuna, et genere, si copia suppetat, et moribus debet excellere. Honestas enim idoneum militem reddit, uerecundia, dum prohibet fugere, facit esse uictorem. Quid enim prodest, si exerceatur ignauus, si pluribus stipendiis moretur in castris? Numquam exercitus proficit tempore, cuius in probandis tironibus claudicarit electio. Et quantum usu experimentisque cognouimus, hinc tot ubique ab hostibus inlatae sunt clades, dum longa pax militem incuriosius legit, dum honestiores quique ciuilia sectantur officia, dum indicti possessoribus tirones per gratiam aut dissimulationem probantium tales sociantur armis, quales domini habere fastidiunt. A magnis ergo uiris magnaque diligentia idoneos eligi conuenit iuniores.
VIII. Sed non statim punctis signorum scribendus est tiro dilectus, uerum ante exercitio pertemptandus, ut, utrum uere tanto operi aptus sit, possit agnosci. Et uelocitas in illo requiranda uidetur et robur, et utrum armorum disciplinam ediscere ualeat, utrum habeat confidentiam militarem. Plerique enim, quamuis non improbabiles uideantur in specie, tamen experimentis conprobantur indigni. Repudiandi ergo minus utiles et in locum eorum strenuissimi subrogandi sunt. In omni enim conflictu non tam prodest multitudo quam uirtus. Signatis itaque tironibus per cotidiana exercitia armorum est demonstranda doctrina. Sed huius rei usum dissimulatio longae securitatis aboleuit. Quem inuenias, qui docere possit quod ipse non didicit? De historiis ergo uel libris nobis antiqua consuetudo repetenda est. Sed illi res gestas et euentas tantum scripsere bellorum, ista, quae nunc quaerimus, tamquam nota linquentes. Lacedaemonii quidem et Athenienses aliique Graecorum in libros rettulere conplura quae tactica uocant; sed nos disciplinam militarem populi Romani debemus inquirere, qui ex paruissimis finibus imperium suum paene solis regionibus et mundi ipsius fine distendit. Haec necessitas conpulit euolutis auctoribus ea me in hoc opusculo fidelissime dicere, quae Cato ille Censorius de disciplina militari scripsit, quae Cornelius Celsus, quae Frontinus perstringenda duxerunt, quae Paternus diligentissimus iuris militaris adsertor in libros redegit, quae Augusti et Traiani Hadrianique constitutionibus cauta sunt. Nihil enim mihi auctoritatis adsumo sed horum, quos supra rettuli, quae dispersa sunt, uelut in ordinem epitomata conscribo.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
