# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 1.1.35-33

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 1, lines 1.1.35-1.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/1.1.35

IIII. Nunc, qua aetate milites legi conueniat, exploremus. Et quidem, si antiqua consuetudo seruanda est, incipientem puberatem ad dilectum cogendam nullus ignorat; non enim tantum celerius sed etiam perfectius inbuuntur quae discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas, saltus et cursus ante temptandus est, quam corpus aetate pigrescat. Uelocitas enim est quae percepto exercitio strenuum efficit bellatorem. Adulescentes legendi sunt, sicut ait Sallustius 'Iam simul ac iuuentus belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat.' Melius enim est, ut exercitatus iuuenis causetur aetatem nondum aduenisse pugnandi, quam doleat praeterisse. Habeat etiam spatium uniuersa discendi. Neque enim parua aut leuis ars uideatur armorum, siue equitem siue peditem sagittarium uelis inbuere siue scutatum, armaturae numeros omnes omnesque gestus docere, ne locum deserat, ne ordines turbet, ut missile et destinato ictu et magnis uiribus iaciat, ut fossam ducere, sudes scienter figere nouerit, tractare scutum et obliquis ictibus uenientia tela deflectere, plagam prudenter uitare, audacter inferre. Huic taliter insituto tironi pugnare aduersum quoslibet hostes in acie formido non erit sed uoluptas.
V. Proceritatem tironum ad incommam scio semper exactam, ita ut VI pedum uel certe V et X unciarum inter alares equites uel in primis legionum cohortibus probarentur. Sed tunc erat amplior multitudo, et plures militiam sequebantur aramatam; necdum enim ciuilis pars florentiorem abducebat iuuentutem. Si ergo necessitas exigit, non tam staturae rationem conuenit habere quam uirium. (Et ipso Homero teste non fallitur, qui Tydeum minorem quidem corpore sed fortiroem armis fuisse significat.)
VI. Sed qui dilectum acturus est uehementer intendat, ut ex uultu, ex oculis, ex omni conformatione membrorum eos eligat, qui implere ualeant bellatores. Namque non tantum in hominibus sed etiam in equis et canibus uirtus multis declaratur indiciis, sicut doctissimorum hominum disciplina conprehendit (; quod etiam in apibus Mantuanus auctor dicit esse seruandum
'Nam duo sunt genera, hic melior, insignis et ore
Et rutilis clarus squamis, ille horridus alter
Desidia latamque trahens inglorius aluum').

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
