# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 1.1.46-48

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 1, lines 1.1.46-1.1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/1.1.46

XI. Antiqui, sicut inuenitur in libris, hoc genere exercuere tirones. Scuta de uimine in modum cratium conrotundata texebant, ita ut duplum pondus cratis haberet, quam scutum publicum habere consueuit. Idemque clauas ligneas dupli aeque ponderis pro gladiis tironibus dabant. Eoque modo non tantum mane sed etiam post meridiem exercebantur ad palos. Palorum enim usus non solum militibus sed etiam gladiatoribus plurimum prodest. Nec umquam aut harena aut campus inuictum armis uirum probauit, nisi qui diligenter exercitatus docebatur ad palum. A singulis autem tironibus singuli pali defigebantur in terram, ita ut nutare non possent et sex pedibus eminerent. Contra illum palum tamquam contra aduersarium tiro cum crate illa et claua uelut cum gladio se exercebat et scuto, ut nunc quasi caput aut faciem peteret, nunc a lateribus minaretur, interdum contenderet poplites et crura succidere, recederet adsultaret insiliret, quasi praesentem aduersarium, sic palum omni impetu, omni bellandi arte temptaret. In qua meditatione seruabatur illa cautela, ut ita tiro ad inferendum uulnus insurgeret, ne qua parte ipse pateret ad plagam.
XII. Praeterea non caesim sed punctim ferire discebant. Nam caesim pugnantes non solum facile uicere sed etiam derisere Romani. Caesa enim, quouis impetu ueniat, non frequenter interficit, cum et armis uitalia defendantur et ossibus; at contra puncta duas uncias adacta mortalis est; necesse est enim, ut uitalia penetret quicquid inmergitur. Deinde, dum caesa infertur, brachium dextrum latusque nudatur; puncta autem tecto corpore infertur et aduersarium sauciat, antequam uideat. Ideoque ad dimicandum hoc praecipue genere usos constat esse Romanos; dupli autem ponderis illa cratis et claua ideo dabantur, ut, cum uera et leuiora tiro arma sumpsisset, uelut grauiore pondere liberatus securior alacriorque pugnaret.
XIII. Praeterea illo exercitii genere, quod armaturam uocant et a campidoctoribus traditur, inbuendus est tiro; qui usus uel ex parte seruatur. Constat enim etiam nunc in omnibus proeliis armaturas melius pugnare quam ceteros. Ex quo intelligi debet, quantum exercitatus miles inexercitato sit melior, cum armaturae utcumque eruditi reliquos contubernales suos bellandi arte praecedant. Ita autem seuere apud maiores exercitii disciplina seruata est, ut et doctores armorum duplis remunerarentur annonis et milites, qui parum in illa prolusione profecerant, pro frumento hordeum cogerentur accipere, nec ante eis in tritico redderetur annona, quam sub praesentia praefecti legionis, tribunorum uel principiorum experimentis datis ostendissent se omnia, quae erant in militari arte, conplere. Nihil enim neque firmius neque felicius neque laudabilius est republica, in qua abundant milites eruditi. Non enim uestium nitor uel auri argenti gemmarumque copiae hostes aut ad reuerentiam nostram aut ad gratiam inclinant, sed solo terrore subiguntur armorum. Deinde in aliis rebus, sicut ait Cato, si quid erratum est, potest postmodum corrigi; proeliorum delicta emendationem non recipiunt, cum poena statim sequatur errorem; nam aut confestim pereunt qui ignaue imperiteque pugnauerint aut in fugam uersi uictoribus ultra pares esse non audent.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
