# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 1.1.59-62

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 1, lines 1.1.59-1.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/1.1.59

XXI. Castrorum quoque munitionem debet tiro condiscere; nihil enim neque tam salutare neque tam necessarium inuenitur in bello; quippe, si recte constituta sunt castra, ita intra uallum securi milites dies noctesque peragunt, etiam si hostis obsideat, quasi muratam ciuitatem uideantur secum ubique portare. Sed huius rei scientia prorsus intercidit; nemo enim iam diu ductis fossis praefixisque sudibus castra constituit. Sic diurno uel nocturno superuentu equitum barbarorum multos exercitus scimus frequenter adflictos. Non solum autem considentes sine castris ista patiuntur, sed cum in acie casu aliquo coeperint cedere, munimenta castrorum, quo se recipiant, non habent et more animalium inulti cadunt, nec prius moriundi finis fit, quam hostibus uoluntas defuerit persequendi.
XXII. Castra autem, praesertim hoste uicino, tuto semper facienda sunt loco, ut lignorum et pabuli et aquae suppetat copia, et, si diutius conmorandum sit, loci salubritas eligatur. Cauendum etiam, ne mons sit uicinus aut collis altior, qui ab aduersariis captus possit officere. Considerandum, ne torrentibus inundari consueuerit campus et hoc casu uim patiatur exercitus. Pro numero autem militum uel inpedimentorum munienda sunt castra, ne maior multitudo constipetur in paruis neue paucitas in latioribus ultra quam oportet cogatur extendi.
XXIII. Interdum autem quadrata, interdum trigona, interdum semirotunda prout loci qualitas aut necessitas postulauerit, castra facienda sunt. Porta autem, quae appelatur praetoria, aut orientem spectare debet aut illum locum, qui ad hostes respicit, aut, si iter agitur, illam partem debet adtendere, ad quam est profecturus exercitus, intra quam primae centuriae, hoc est cohortes, papiliones tendunt et dracones et signa constitutum. Decumana autem porta, quae apellatur, post praetorium est, per quam delinquentes milites educuntur ad poenam.
XXIIII. Castrorum autem diuersa triplexque munitio est. Nam si nimia necessitas non premit, caespites circumciduntur e terra et ex his uelut murus instruitur, altus tribus pedibus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt caespites; deinde tumultuaria fossa fit lata pedes nouem et alta pedes VII. Sed ubi uis acrior inminet hostium, tunc legitima fossa ambitum conuenit munire castrorum, ita ut XII pedes lata sit et alta sub linea, sicut appellant, pedes nouem. Supra autem saepibus hinc inde factis, quae de fossa leuata fuerit, terra congeritur et crescit in altum IIII pedes. Sic fit, ut sit XIII alta et XII lata; supra quam sudes de lignis fortissimis, quas milites portare consueuerunt, praefiguntur. Ad quod opus ligones rastra qualos aliaque utensilium genera habere conuenit semper in promptu.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
