# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 2.1.29-30

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 2, lines 2.1.29-2.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/2.1.29

III. Legionum nomen in exercitu permanet hodieque, sed per neglegentiam superiorum temporum robur infractum est, cum uirtutis praemia occuparet ambitio et per gratiam promouerentur milites, qui promoueri consueuerunt per laborem. Deinde contubernalibus conpletis stipendiis per testimoniales ex more dimissis non sunt alii substituti. Praeterea necesse est aliquantos morbo debilitari atque dimitti, aliquantos deserere uel diuersis casibus interire; ac, nisi annis singulis, immo singulis paene mensibus in recedentium locum iuniorum turba succedat, quamuis copiosus exhauritur exercitus. Est et alia causa, cur adtenuatae sint legiones: magnus in illis labor est militandi, grauiora arma, plura munera, seuerior disciplina. Quod uitantes plerique in auxiliis festinant militiae sacramenta praecipere, ubi et minor sudor et maturiora sunt praemia. Cato ille Maior, cum et armis inuictis esset et consul exercitus saepe duxisset, plus se reipublicae credidit profuturum, si disciplinam militarem conferret in litteras. Nam unius aetatis sunt quae fortiter fiunt; quae uero pro utilitate reipublicae scribuntur aeterna sunt. Idem fecerunt alii conplures, sed praecipue Frontinus, diuo Traiano ab eiusmodi conprobatus industria. Horum instituta, horum praecepta, in quantum ualeo, strictim fideliterque signabo. Nam cum easdem expensas faciat et diligenter et neglegenter exercitus ordinatus, non solum praesentibus, sed etiam futuris saeculis proficit, si prouisione maiestatis tuae, imperator Auguste, et fortissima dispositio reparetur armorum et emendetur dissimulatio praecedentum.
IIII. In omnibus auctoribus inuenitur singulos consules aduersum hostes copiosissimos non amplius quam binas duxisse legiones additis auxiliis sociorum. Tanta in illis erat exercitatio, tanta fiducia, ut cuiuis bello duae legiones crederentur posse sufficere. Quapropter ordinationem legionis antiquae secundum normam militaris iuris exponam. Quae descriptio si obscurior aut inpolitior uidebitur, non mihi sed difficultati ipsius rei conuenit inputari. Adtento itaque animo saepius relegenda sunt, ut memoria intellegentiaque ualeant conprehendi. Necesse est enim inuictam esse rempublicam, cuius imperator militari arte percepta, quantos uoluerit, faciat exercitus bellicosos.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
