# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 2.1.38-40

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 2, lines 2.1.38-2.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/2.1.38

XII. Decem cohortes habere diximus legionem. Sed prima erat miliaria, in qua censu genere litteris forma uirtute pollentes milites mittebantur. Huic tribunus praeerat armorum scientia, uirtute corporis, morum honestate praecipuus. Reliquae cohortes, prout principi placuisset, a tribunis uel a praepositis regebantur. Tanta autem seruabatur exercendi milites cura, ut non solum tribuni uel praepositi contubernales sibi creditos sub oculis suis iuberent cotidie meditari, sed etiam ipsi armorum arte perfecti ceteros ad imitationem proprio cohortarentur exemplo. Tribuni autem sollicitudo, tribuni laudatur industria, cum miles ueste nitidus, armis bene munitus ac fulgens, exercitii usu et disciplina eruditus incedit.
XIII. Primum signum totius legionis est aquila, quam aquilifer portat. Dracones etiam per singulas cohortes a draconariis feruntur ad proelium. Sed antiqui, quia sciebant in acie commisso bello celeriter ordines aciesque turbari atque confundi, ne hoc posset accidere, cohortes in centurias diuiserunt et singulis centuriis singula vexilla constituerunt, ita ut, ex qua cohorte uel quota esset centuria, in illo uexillo litteris esset adscriptum, quod intuentes uel legentes milites in quantouis tumultu a contubernalibus suis aberrare non possent. Centuriones insuper, qui nunc centenarii uocantur, (nimium bellicosus) (loricatos) transuersis cassidum cassidum cristis, ut facilius noscerentur, singulas iusserunt gubernare centurias, quantenus nullus error existeret, cum centeni milites sequerentur non solum uexillum suum sed etiam centurionem, qui signum habebat in galea. Rursus ipsae centuriae in contubernia diuisae sunt, ut decem militibus sub uno papilione degentibus unus quasi praeesset decanus, qui caput contubernii nominatur. Contubernium autem manipulus uocabatur ab eo, quod coniunctis manibus pariter dimicabant.
XIIII. Quemadmodum inter pedites centuria uel manipulus appellatur, ita inter equites turma dicitur; et habet una turma equites XXXII. Huic qui praeest decurio nominatur. Centum enim decem pedites ab uno centurione sub uno uexillo gubernantur; similiter XXXII equites ab uno decurione sub uno uexillo reguntur. Praeterea sicut centurio eligendus est magnis uiribus, procera statura, qui dimicare gladio et scutum rotare doctissime nouerit, qui omnem artem didicerit armaturae, uigilans sobrius agilis, magis ad facienda quae ei imperantur quam ad loquendum paratus, contubernales suos ad disciplinam retineat, ad armorum exercitium cogat, ut bene uestiti et calciati sint, ut arma omnium defricentur ac splendeant; similiter eligendus est decurio, qui turmae equitum praeponatur, inprimis habili corpore, ut loricatus et armis circumdatus omnibus cum summa admiratione equum possit ascendere, equitare fortissime, conto scienter uti, sagittas doctissime mittere, turmales suos, id est sub cura sua equites positos, erudire ad omnia quae equestris pugna deposcit, eosdem cogere loricas suas uel catafractas, contos et cassides frequenter tergere et curare. Plurimum enim terroris hostibus armorum splendor inportat. Quis credat militem bellicosum, cuius dissimulatione situ ac robigine arma foedantur? Non solum autem equites sed etiam ipsos equos adsiduo labore conuenit edomari. Itaque ad decurionem et sanitatis et exercitationis tam hominum quam equorum pertinet cura.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
