# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 2.1.45-46

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 2, lines 2.1.45-2.1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/2.1.45

XVIIII. Sed quoniam in legionibus plures scholae sunt, quae litteratos milites quaerunt, ab his, qui tirones probant, in omnibus quidem staturae magnitudinem, corporis robur, alacritatem animi conuenit explorari, sed in quibusdam notarum peritia, calculandi computandique usus eligitur. Totius enim legionis ratio, siue obsequiorum siue militarium munerum siue pecuniae, cotidie adscribitur actis maiore prope diligentia, quam res annonaria uel ciuilis polyptychis adnotatur. Cotidianas etiam in pace uigilias, item excubitum siue agrarias de omnibus centuriis et contuberniis uicissim milites faciunt: ut ne quis contra iustitiam praegrauetur aut alicui praestetur immunitas, nomina eorum, qui uices suas fecerunt, breuibus inseruntur. Quando quis commeatum acceperit uel quot dierum, adnotatur in breuibus. Tunc enim difficile commeatus dabatur, nisi causis iustissimis adprobatis. Nec aliquibus milites instituti deputabantur obsequiis, nec priuata eisdem negotia mandabantur; siquidem incongruum uideretur imperatoris militem, qui ueste et annona publica pascebatur, utilitatibus uacare priuatis. Ad obsequia tamen iudicium uel tribunorum nec non etiam principalium deputabantur milites, qui uocabantur accensi, hoc est postea additi, quam fuisset legio completa, quos nunc supernumerarios uocant; fascicularia tamen, id est lignum foenum aquam stramen, etiam legitimi milites in castra portabant. Munifices enim ab eo appellantur, quod haec munera faciunt.
XX. Illud uero ab antiquis diuinitus insitutum est, ut ex donatiuo, quod milites consecuntur, dimidia pars sequestraretur apud signa et ibidem ipsis militibus seruaretur, ne per luxum aut inanium rerum conparationem ab contubernalibus posset absumi. Plerique enim homines et praecipue pauperes tantum erogant, quantum habere potuerint. Sepositio autem ista pecuniae primum ipsis contubernalibus docetur adcommoda; nam cum publica sustententur annona, ex omnibus donatiuis augetur eorum pro medietate castrense peculium. Miles deinde, qui sumptus suos scit apud signa depositos, de deserendo nihil cogitat, magis diligit signa, pro illis in acie fortius dimicat, more humani ingenii, ut pro illis habeat maximam curam, in quibus suam uidet positam esse substantium. Denique decem folles, hoc est decem sacci, per cohortes singulas ponebantur, in quibus haec ratio condebatur. Addebatur etiam saccus undecimus, in quem tota legio particulam aliquam conferebat, sepulturae scilicet causa, ut, si quis ex contubernalibus defecisset, de illo undecimo sacco ad sepulturam ipsius promeretur expensa. Haec ratio apud signiferos, ut nunc dicunt, in cofino seruabatur. Et ideo signiferi non solum fideles sed etiam litterati homines eligebantur, qui et seruare deposita scirent et singulis reddere rationem.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
