# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 2.1.47-48

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 2, lines 2.1.47-2.1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/2.1.47

XXI. Non tantum humano consilio sed etiam diuinitatis instinctu legiones a Romanis arbitror constitutas. In quibus decem cohortes ita sunt ordinatae, ut omnium unum corpus, una uideatur esse coniunctio. Nam quasi in orbem quendam per diuersas cohortes et diuersas scholas milites promouentur, ita ut ex prima cohorte ad gradum quempiam promotus uadat ad decimam cohortem et rursus ab ea crescentibus stipendiis cum maiore gradu per alias recurrat ad primam. Ideo primi pili centurio, postquam in orbem omnes cohortes per diuersas administrauerit scholas, in prima cohorte ad hanc peruenit palmam, in qua ex omni legione infinita commoda consequatur; sicut primiscrinius in officio praefectorum praetorio ad honestum quaestuosumque militiae peruenit finem. Ita legionarii equites cohortes suas contubernii adfectione uenerantur, cum naturaliter equites a peditibus soleant discrepere. Per hanc ergo contextionem in legionibus et omnium cohortium et equitum peditumque seruabatur una concordia.
XXII. Habet praeterea legio tubicines cornicines bucinatores. Tubicen ad bellum uocat milites et rursum receptui canit. Cornicines quotiens canunt, non milites sed signa ad eorum obtemperant nutum. Ergo quotiens ad aliquod opus exituri sunt soli milites, tubicines canunt, quotiens mouenda sunt signa, cornicines canunt; quotiens antem pugnatur, et tubicines et cornicines pariter canunt. Classicum item appellatur quod bucinatores per cornu dicunt. Hoc insigne uidetur imperii, quia classicum canitur imperatore praesente uel cum in militem capitaliter animaduertitur, quia hoc ex imperatoris legibus fieri necesse est. Siue ergo ad uigilias uel agrarias faciendas siue ad opus aliquod uel ad decursionem campi exeunt milites, tubicine uocante operantur et rursus tubicine admonente cessant. Cum autem mouentur signa aut iam mota figenda sunt, cornicines canunt. Quod ideo in omnibus exercitiis et processionibus custoditur, ut in ipsa pugna facilius obtemperent milites, siue eos pugnare siue stare siue sequi uel redire praeceperint duces; siquidem ratio manifesta sit semper in otio debere fieri quod necessario faciendum uidetur in proelio.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
