Latin
Book 3, lines 3.1.29-3.1.30
Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 3.1.29-30
Not analysed yet
II. Nunc, quod uel maxime prouidendum est, quemadmodum sanitas custodiatur exercitus, admonebo, hoc est locis aquis tempore medicina exercitio. Locis, ne in pestilenti regione iuxta morbosas paludes, ne aridis et sine opacitate arborum campis aut collibus, ne sine tentoriis aestate milites commorentur; ne egressi tardius et calore solis et fatigatione itineris contrahant morbum, sed potius in aestu, ante lucem coepto ininere, ad destinata perueniant; ne saeua hieme iter per niues ac pruinas noctibus faciant aut lignorum patiantur inopiam aut minor illis uestium suppetat copia; nec sanitati enim nec expeditioni idoneus miles est, qui algere conpellitur. Nec perniciosis uel palustribus aquis utatur exercitus; nam malae aqaue potus, ueneno similis, pestilentiam bibentibus generat. Iam uero ut hoc casu aegri contubernales oportunis cibis reficiantur ac medicorum arte curentur, principiorum tribunorumque et ipsius comitis, qui maiorem sustinet potestatem, iugis quaeritur diligentia; male enim cum his agitur, quibus necessitas et belli incumbit et morbi. Sed rei militaris periti plus cotidiana armorum exercitia ad sanitatem militum putauerunt prodesse quam medicos. Itaque pedites sine intermissione imbribus uel niuibus sub tecto, reliquis diebus exerceri in campo uoluerunt. Similiter equites non solum in planis sed etiam in abruptis et fossarum hiatu difficillimis semitis seque et equos suos adsidue exercere iusserunt, ut nihil his in necessitate proelii accidere posset incognitum. Ex quo intellegitur, quanto studiosius armorum arte docendus sit semper exercitus, cum ei laboris consuetudo et in castris sanitatem et in conflictu possit praestare uictoriam. Si autumnali aestiuoque tempore diutius in isdem locis militum multitudo consistat, ex contagione aquarum et odoris ipsius foeditate uitiatis haustibus et aere corrupto perniciosissimus nascitur morbus, qui prohiberi non potest aliter nisi frequenti mutatione castrorum.
III. Ordo postulat, ut de commeatu pabulo frumentisque dicatur. Saepius enim penuria quam pugna consumit exercitum, et ferro saeuior fames est. Deinde reliquis casibus potest in tempore subueniri, pabulatio et annona in necessitate remedium non habent, nisi ante condantur. In omni expeditione unum est et maximum telum, ut tibi sufficiat uictus, hostes frangat inopia. Ante igitur quam inchoetur bellum, de copiis expensisque sollers debet esse tractatus, ut pabula frumentum ceteraeque annonariae species, quas a prouincialibus consuetudo deposcit, maturius exigantur et in oportunis ad rem gerendam ac munitissimis locis amplior semper modus, quam sufficit, adgregetur. Quod si tributa deficiunt, prorogato auro conparanda sunt omnia. Neque enim diuitiarum secura possessio est, nisi armorum defensione seruetur. Frequenter autem necessitas geminatur et obsidio saepe fit longior, quam putaris, cum aduersarii etiam ipsi esurientes circumsidere non desinant quos fame sperant esse uincendos. Praeterea quicquid in pecore uel quacumque fruge uinoque hostis inferens bellum ad uictum suum poterit occupare, non solum admonitis per edicta possessoribus sed etiam coactis per electos prosecutores ad castella idonea et armatorum firmata praesidiis uel ad tutissimas conferendum est ciuitates urguendique prouiciales, ut ante inruptionem seque et sua moenibus condant. Reparatio etiam murorum tormentorumque omnium ante curanda est. Nam si semel hostes praeuenerint occupatos, metu uniuersa turbantur, et quae ex aliis urbibus petenda sunt interclusis itineribus denegantur. Sed fidelis horreorum custodia et erogatio moderata consueuit sufficere pro copia, maxime si ab initio procuretur. Ceterum sera parsimonia est tunc seruare, cum deficit. In expeditionibus arduis per capita magis militum quam per dignitates ab antiquis praebebantur annonae, ita ut post necessitatem eisdem a republica redderentur. Hieme lignorum et pabuli, aestate aquarum uitanda est difficultas. Frumenti uero et aceti uel uini nec non etiam salis omni tempore necessitas declinanda, ita ut urbes atque castella ab his militibus, qui minus prompti inueniuntur in acie, armis sagittis fustibalis, fundis etiam et saxis onagris ballistisque defendantur. Praecipueque uitetur, ne aduersariorum dolo atque periuriis decipiatur prouincialium incauta simplicitas. Frequentius enim commerciorum pacisque simulatio credulis quam arma nocuerunt. Qua ratione famem collecti patiuntur hostes, dispersi uero crebris superuentibus facile uincuntur.