# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 3.1.50-51

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 3, lines 3.1.50-3.1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/3.1.50

XXIII. Camelos aliquantae nationes apud ueteres in acie produxerunt et Vrcilliani intra Africam uel ceteri Mazices hodieque producunt. Sed genus animalium, harenis et tolerandae siti aptum, confusas etiam in puluere uento uias absque errore dirigere memoratur. Ceterum praeter nouitatem, si ab insolitis uideatur, inefficax bello est. Catafracti equites propter munimina, quae gerunt, a uulneribus tuti, sed propter inpedimentum et pondus armorum capi faciles et laqueis frequenter obnoxii, contra dispersos pedites quam contra equites in certamine meliores, tamen aut ante legiones positi aut cum legionariis mixti, quando comminus, hoc est manu ad manum, pugnatur, acies hostium saepe rumpunt.
XXIIII. Quadrigas falcatas in bello rex Antiochus et Mithridates habuerunt. Quae ut primo magnum intulere terrorem, ita postmodum fuere derisui. Nam difficile currus falcatus planum semper inuenit campum et leui inpedimento retinetur unoque adflicto aut uulnerato equo decipitur. Sed maxime hac Romanorum militum arte perierunt: ubi ad pugnam uentum est, repente toto campo Romani tribulos abiescerunt, in quos currentes quadrigae cum incidissent, deletae sunt. Tribulus autem est ex quottuor palis confixum propugnaculum, quod, quoquomodo abieceris, tribus radiis stat et erecto quarto infestum est. Elafanti in proeliis magnitudine corporum, barritus horrore, formae ipsius nouitate homines equosque conturbant. Hos contra Romanum exercitum primus in Lucania rex Pyrrhus eduxit, postea Hannibal in Africa, rex Antiochus in Oriente, Iugurtha in Numidia copiosos habuerunt. Aduersus quos diuersa resistendi excogitata sunt genera. Nam et centurio in Lucania gladio manum, quam promuscidem uocant, unius abscidit, et bini catafracti equi iungebantur ad currum, quibus insidentes clibanarii sarisas, hoc est longissimos contos, in elefantos dirigebant. Nam muniti ferro nec a sagittariis, quos uehebant beluae, laedebantur et earum impetum equorum celeritate uitabant. Alii contra elefantos catafractos milites inmiserunt, ita ut in brachiis eorum et in cassidibus uel umeris aculei ingentes ponerentur e ferro, ne manu sua elefas bellatorem contra se uenientem posset adprehendere. Praecipue tamen uelites antiqui aduersum elefantos ordinauerunt. Velites autem erant iuuenes leui armatura et corpore alacri, qui ex equis optime missibilia dirigebant. Hi equis praetercurrentibus ad latiores lanceas uel maiora spicula beluas occidebant, sed crescente audacia postea collecti plures milites pariter pila, hoc est missibilia, in elefantos congerebant eosque uulneribus elidebant. Illud additum est, ut funditores cum fustibalis et fundis rotundis lapidibus destinatis Indos, per quos regebantur elefanti, cum ipsis turribus affligerent atque mactarent, quo nihil tutius inuenitur. Praeterea uenientibus beluis, quasi inrupissent aciem, spatium milites dabant. Quae cum in agmen medium peruenissent, circumfusis undique armatorum globis cum magistris absque uulneribus capiebantur (inlaesae). Carroballistas aliquanto maiores - hae enim longius et uehementius spicula dirigunt - superpositas curriculis cum binis equis uel mulis post aciem conuenit ordinari, et, cum sub ictum teli accesserint, bestiae sagittis ballistariis transfiguntur. Latius tamen contra eas et firmius praefigitur ferrum, ut in magnis corporibus maiora sint uulnera. Aduersum elefantos plura exempla et machinamenta rettulimus, ut, si quando necessitas postulauerit, sciatur, quae sint tam inmanibus beluis opponenda.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
