# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 3.1.52-53

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 3, lines 3.1.52-3.1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/3.1.52

XXV. Sciendum uero est, si pars exercitus uicerit et pars fugerit, sperandum, cum in eiusmodi necessitate ducis constantia totam sibi possit uindicare uictoriam. Innumerabilibus hoc accidit bellis, et pro superioribus sunt habiti qui minime desperarunt. Nam in simili condicione fortior creditur quem aduersa non frangunt. Prior ergo de caesis hostibus spolia capiat, quod ipsi dicunt, colligat campum, prior clamore ac bucinis exultare uideatur. Hac fiducia ita perterrebit inimicos, ita suis fiduciam geminabit, quasi uictor ex omni parte discesserit. Quod si aliquo casu omnis in acie fundatur exercitus, perniciosa clades; tamen reparationis multis fortuna non defuit, et medicina quaerenda est. Dux ergo prouidus sub ea cautela publico debet Marte confligere, ut, si quid pro uarietate bellorum uel condicionis humanae secus acciderit, absque graui detrimento liberet uictos. Nam si uicini colles fuerint, si post terga munitio, si ceteris abscedentibus fortissimi quique restiterint, se suosque seruabunt. Frequenter iam fusa acies dispersos ac passim sequentes reparatis uiribus interemit. Numquam exultantibus maius solet euenire discrimen, quam cum ex subito ferocia in formidinem commutatur. Sed quocumque euentu colligendi sunt superstites, bello erigendi adhortationibus congruis et armorum instauratione refouendi. Tunc noui dilectus, noua quaeruntur auxilia et, quod amplius prodest, captatis occasionibus in ipsos uictores per occultas insidias impetus faciendus ac sic audacia reparanda. Nec oportunitas defit, cum pro felicitate superbius et incautius mentes efferantur humanae. Si quis hunc casum ultimum putat, cogitet euentus omnium proeliorum inter initia contra illos magis fuisse, quibus uictoria debebatur.
(XXVI. REGVLAE BELLORVM GENERALES) In omnibus proeliis expeditionis condicio talis est, ut quod tibi prodest aduersarium noceat, quod illum adiuuat tibi semper officiat. Numquam ergo ad illius arbitrium aliquid facere aut dissimulare debemus, sed id solum agere, quod nobis utile iudicamus. Contra te enim esse incipis, si imiteris quod fecit ille pro se, et rursum quicquid pro tua parte temptaueris contra illum erit, si uoluerit imitari. In bello qui plus in agrariis uigilauerit, plus in exercendo milite laborauerit, minus periculum sustinebit. Namquam miles in acie producendus est, cuius antea experimenta non ceperis. Aut inopia aut superuentibus aut terrore melius est hostem domare quam proelio, in quo amplius solet fortuna potestatis habere quam uirtus. Nulla consilia meliora sunt nisi illa, quae ignorauerit aduersarius, antequam facias. Occasio in bello amplius solet iuuare quam uirtus. In sollicitandis suscipiendisque hostibus, si cum fide ueniant, magna fiducia est, quia aduersarium amplius frangunt transfugae quam perempti. Melius est post aciem plura seruare praesidia quam latius militem spargere. Difficile uincitur qui uere potest de suis et de aduersarii copiis iudicare. Amplius iuuat uirtus quam multitudo. Amplius prodest locus saepe quam uirtus. Paucos uiros fortes natura procreat, bona institutione plures reddit industria. Exercitus labore proficit, otio consenescit. Numquam ad certamen publicum produxeris militem, nisi cum eum uideris sperare uictoriam. Subita conterrent hostes, usitata uiliscunt. Qui dispersis suis inconsulte sequitur, quam ipse acceperat, aduersario uult dare uictoriam. Qui frumentum necessariaque non praeparat, uincitur sine ferro. Qui multitudine et uirtute praecedit, quadrata dimicet fronte, qui primus est modus. Qui inparem se iudicat, dextro cornu suo sinistrum cornu pellat inimici, qui secundus est modus. Qui sinistram alam fortissimam habere se nouit, dextram alam hostis inuadat, qui est tertius modus. Qui habet exercitatissimos milites, in utroque cornu pariter proelium debet incipere, qui quartus est modus. Qui leuem armaturam optimam regit, utramque alam hostis inuadat ferentariis ante aciem constitutis, qui quintus est modus. Qui nec numero militum nec uirtute confidit, si depugnaturus est, de dextra sua sinstram alam hostium pulset reliquis suis porrectis in similitudinem ueri, qui sextus est modus. Qui pauciores infirmioresque habere se nouit, septimo modo ex uno latere aut montem aut ciuitatem aut mare aut fluuium aut aliquod debet habere subsidium. Qui confidit equitatu, aptiora loca quaerat equitibus et rem magis per equites gerat. Cum explorator hostium latenter oberrat in castris, omnes ad tentoria sua per diem redire iubeantur, et statim deprehenditur explorator. Cum consilium tuum cognoueris aduersariis proditum, dispositionem mutare te conuenit. Quid fieri debeat, tractato cum multis, quid uero facturus sis, cum paucissimis ac fidelissimis uel potius ipse tecum. Milites timor et poena in sedibus corrigit, in expeditione spes ac praemia faciunt meliores. Boni duces publico certamine numquam nisi ex occasione aut nimia necessitate confligunt. Magna dispositio est hostem fame magis urguere quam ferro. Quo genere depugnaturus sis, nesciant hostes, ne aliquibus remediis obsistere moliantur.) De equitatu sunt multa praecepta; sed cum haec pars militiae usu exercitii, armorum genere, equorum nobilitate profecerit, ex libris nihil arbitror colligendum, cum praesens doctrina sufficiat.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
