Latin
Book 4, lines 4.1.54-4.1.55
Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 4.1.54-55
Not analysed yet
VII. Multa defensionum obpugnationumque sunt genera, quae locis conpetentibus inseremus. Nunc sciendum est obsidendi duas esse species, unam, cum aduersarius oportunis locis praesidiis ordinatis *****uel aqua prohibet inclusos uel deditionem sperat a fame, quando omnes prohibuerit commeatus. Hoc enim consilio ipse otiosus ac tutus fatigat inimicum. Ad quos casus possessores, quamuis leui suspitione pulsati, omnem alimoniam uictus intra muros debent studiosissime collocare, ut ipsis exuberet substantia, aduersarios inopia cogat abscedere. Non solum autem porcinum sed et omne animalium genus, quod inclusum seruari non potest, deputari oportet ad laridum, ut adminiculo carnis frumenta sufficiant. Aues autem cohortales et sine inpensa in ciuitatibus nutriuntur et propter aegrotantes sunt necessariae. Pabula equis praecipue congerenda et quae adportari nequiuerint exurenda, uini aceti ceterarumque frugum uel pomorum congerendae sunt copiae nihilque, quod usui proficiat, hostibus relinquendum. Nam, ut hortorum cura in uirdiariis domorum uel areis exerceatur, utilitatis ac uoluptatis ratio persuadet. Parum autem proficit plurimum collegisse, nisi ab exordio dimensione salubri per idoneos erogatio temperetur: numquam periclitati sunt fame qui frugalitatem inter copias seruare coeperunt. Inbellis quoque aetas ac sexus propter necessitatem uictus portis frequenter exclusa est, ne penuria obprimeret armatos, a quibus moenia seruabantur.
VIII. Bitumen sulphur picem liquidam oleum, quod incendiarium uocant, ad exurendas hostium machinas conuenit praeparari; ad arma facienda ferrum utriusque temperaturae et carbones seruantur in conditis; ligna quoque hastilibus sagittisque necessaria reponuntur. Saxa rotunda de fluuiis, quia pro soliditate grauiora sunt et aptiora mittentibus, diligentissime colliguntur; ex quibus muri replentur et turres; minima ad fundas siue fustibalos uel manibus iacienda; maiora per onagros diriguntur, maxima uero pondere formaque uolubili in propugnaculis digeruntur, ut demissa per praeceps non solum hostes obruant subeuntes sed etiam machinamenta confringant. Rotae quoque de lignis uiridibus ingentissimae fabricantur, uel intercisi ex ualidissimis arboribus cylindri, quas taleas uocant, ut sint uolubiles, laeuigantur, quae per pronum labentia subito impetu bellatores solent (equos quoque) deterrere. Trabes quoque et tabulata uel diuersae magnitudinis clauos ferreos esse oportet in promptu. Nam obpugnantium machinis per alias machinas consueuit obsisti, praecipue cum subitis operibus addenda sit muris uel propugnaculis altitudo, ne aduersariorum mobiles turres superemineant et capiant ciuitatem.